Carta Edwardi regis Anglorum pro abbati sancti Michaelis (Ex autographo apud S. Michaelem in Normannia). In nomine sanctae et individuae Trinitatis, ego Edwardus Dei gratia Anglorum rex, dare volens pretium redemptionis animae meae, vel parentum meorum, sub consensu et testimonio bonorum virorum, tradidi sancto Michaeli archangelo in usum fratrum Deo servientium in eodem loco sanctum Michaelem qui est juxta mare, cum omnibus appendenciis, villis scilicet, castellis, agris et caeteris attinentibus. Addidi etiam totam terram de Vennefire, Si quis autem his donis conatus fuerit ponere calumpniam anathema factus, iram Dei incurrat perpetuam. Utque nostrae donationis auctoritas verius firmiusque teneatur in posterum, manu me firmando subterscripsi, quod et plures fecere testium. Signum regis Edwardi ? Signum Roberti archiepiscopi Rothomagensis ? Hereberti episcopi Lexoviensis. Roberti episcopi Constantiensis. Signum Radulphi ? Signum Vinfredi ? Nigelli vicecomitis. Anschitilli. Choschet. Turstini. |