Mr. Duffield had copied for insertion the introduction which Bernard of Morlaix wrote for his poem, De Contemptu Mundi. It is here given from the text of 1610. The reader will find little difficulty in distinguishing u and v, i and j in the orthography, and in recognizing q: as the enclitic que. It will be observed that the introduction is not written throughout in the Leonine verse of the poem, but varies into two easier forms of verse. BERNARDI MORLANENSIS DE VANITATE MUNDI ET APPETITU AETERNAE VITAE, LIBELLUS AUREOLUS.Chartula nostra tibi mandat dilecte salutes, Plura vides ibi si modo non mea dona refutes. Dulcia sunt animae solatia quae tibi mando. Sed prosunt minimÈ, si non serves operando. Quae mea verba monent tu noli tradere vento, Cordis in aure sonent, et sic retinere memento, Vt tibi grande bonum nostri monitus operentur, Perq: dei donum tibi caelica regna parentur. Menti sincerae possunt haec verba placere, Haeciter ostendunt, hortantur, non reprehendunt. Vox diuina monet quod nemo spem sibi ponet In rebus mundi, quae causam dant pereundi. Si quis amat Christum mundum non diligat istum Sed quasi faetorem spernens illius amorem, Aestimet obscaenum, quod mundus credit amaenum. Totum huic vilescit iam quidquid in orbe nitescit, Vitat terrenum decus vt mortale venenum. Abiectoq: foris caeno carnalis amoris, Ad regnum caeli suspirat mente fideli, Atq: fide plena paradisi speret amaena. Tu quoq: frater ita carnis contagia vita Vt placeas Christo, mundo dum vivis in isto. Nec tibi sint curae res ad nihilum rediturae. Quae cito labuntur, multoq: labore petuntur. Cur homo laetaris quia forsan cras moriaris? Per nullam sortem poteris depellere mortem. Cur caro laetaris quia vermibus esca pararis? Hic, locus est flendi, sed ibi est peccata luendi. Postea gaudebunt qui nunc sua crimina flebunt. Iam non laetetur qui gaudia summa meretur. Gaudia stultorum cumulant tormenta dolorum. Talia prudentes fugiunt, ea despicientes. Cur caro non spernis quae pretereuntia cernis? Nonne vides mundum miserum, et pariter moribundum Sub gladio dirae mortis languendo perire? Mors resecat, mors omne necat quod in orbe creatur, Magnificos premit et modicos, cunctis dominatur. Nobilium tenet imperium, nullumq: veretur Tam ducibus quam principibus communis habetur. Mors juuenes rapit atq: senes, nulli miseretur, Illa fremit, genus omne tremit quod in orbe mouetur Illa ferit, caro tota perit dum sub pede mortis Conteritur, nec eripitur vir robore fortis. Cur igitur qui sic moritur vult magnificari? Diuitias sibi cur nimias petit ille parari? Instabiles sumus et fragiles, multisq: ruinis Atterimur, dum sic trahimur sub tempore finis. Pretereunt et non redeunt mortalia quaeque Naec statio manet in dubio sic nocte dieque Vita breuis velut vmbra levis sic annihilatur. Sic vadit, subitoq: cadit dum stare putatur. Quis redimit cum mors perimit, quia munera nunquam Nec pretium nec seruitium mors accipit vnquam? Sed quid plura loquar? nulli mors invida parcit, Non euadit inops, nec qui marsupia farcit. Non igitur cesses ea quae bona sunt operari, Nam mors non cessat tibi nocte dieq: minari. Amplius in rebus noli sperare caducis. Sed cupiat tua mens aeternae gaudia lucis. Falliter insipiens vitae praesentis amore, Sed nouit sapiens quanto sit plena dolore Quidquid formosum mundus gerit et speciosum. Floris habet morem cui dat natura colorem. Mox vt siccatur totus color annihilatur, Postea nec florem monstrat, nec spirat odorem. Regia majestas, omnis terrena potestas, Prosperitas rerum, series longinqua dierum Ibit, et absq: mor cum mortis venerit hora. Mundi quid sit honor ego nunc tibi scribere conor. Nosti quippe satis quam nil ferat vtilitatis. Praedia terrarum, possessio diuitiarum, Fabrica murorum, grandis structura domorum, Gloria mensarum, cum deliciis epularum, Insignesq: thori pariterq: scyphiq: decori, Resplendens vestis quae moribus obstat honestis, Grex armentorum, spaciosus cultus agrorum, Fertile vinetum diuers vite repletum, Gratia natorum, dilectio dulcis eorum, Cuncta relinquentur, nec post haec inuenientur. Quod breuiter durat quis prudens quaerere curat? Non metuens hominem faciet mors aspera finem Rebus mundanis mendacibus, et malÈ sanis. Causa gravis scelerum cessabit amor mulierum. Colloquium quarum non est nisi virus amarum, Praebens sub mellis dulcedine pocula fellis. Nam decus illarum laqueus fallax animarum, Cum verbis blandis mendacibus atq: nephandis Illaqueant, stultosq: ferunt ad tartara multos. Omnia transibunt, et gaudia vana peribunt, Et faciunt fructum tristem per faecula luctum. Omnibus hoc dico ne se subdent inimico. Ne supplantentur qui subditi in his retinentur. Noli confundi miser dulcedine mundi. Nam sua dulcedo dilabitur ordine faedo. Quae trepidas mentes et mollia quaeq: sequentes Fallit mulcendo carnem, blandeq: fovendo. Postea finitur, nec dulcis tunc reperitur, Sed fit amara nimis nec adaequans vltima primis, Et grauiter pungit miseros, quos primitus vngit. Nam sic illusus et semper mollibus vsus. Damnatos dignÈ post mortem torret in igne. Atq: voluptatem conuertit in anxietatem, Et fit flamma furens illos sine fine perurens. Talia lucra ferent studiis qui talibus haerent. Sed qui saluari vult perpetuoq: beari Christo deuotum studeat se tradere totum Hujus inhaerendo praeceptis, et faciendo Quae scripturarum monstrant documenta sacrarum. Accipiet verÈ qui vult haec jussa tenere Sedibus in laetis aeternae dona quietis. Quae cunctis dantur qui corde Deo famulantur, Atq: ea qui spernunt quae praetereuntia cernunt Hic est seruorum requies, et vita suorum, Gaudia quae praestat, tribulatio nulla molestat, Gloria solennis manet illic, paxq: perennis. Semper honoratos facit hos Deus atq: beatos Quos recipit secum. Sed quamuis judicet aequum, Plura tamen dantur sanctis, quÀm promereantur. Omnia dat gratis fons diuinae pietatis, Proq: labore breui bona confert perpetis aeui. His qui salvantur semper bona multa parantur. Sic mala multa malis properat mors exitialis. Isti gaudebunt, isti sine fine dolebunt. Nemo potest fari, nec scribere, nec meditari Gaudia justorum, nec non tormenta malorum. Heu malÈ fraudatur, vah! stultÈ ludificatur, Qui propter florem mundi, vanumq: decorem, Qui prius apparet quasi flos, et protinus aret, Vadit ad infernum perdens diadema supernum, Quod dominus donat cunctis, quos ipse coronat. Errat homo verÈ qui cum bona possit habere, Sponte subit paenas, infernalesq: catenas. Huius amor mundi putei petit ima profundi, Protinus extinctus, moritur qui mittitur intus, Semper ad ima cadit, semper mors obuia vadit, Nec venit ad metas mortis miserabilis aetas, Nescit finiri, semperq: videtur oriri, Semper vexando, semper gemitus provocando, Ingerit ardores, infinitosq: dolores. Sunt ibi serpentes flammas ex ore vomentes, Fumosos dentes, et guttura torva gerentes, A flatu quorum pereunt animae miserorum. Sunt ibi tortores serpentibus horridiores, Difformes, nigri, sed non ad verbera pigri, Nunquam lassantur, sed semper ad hoc renouantur, Et male feruentes sunt ad tormenta recentes. Semper tristati sunt ad tormenta parati. Semper et ardescunt, nec cessant, nec requiescunt, Non exstirpantur nec parcunt nec miserantur, QuÀm malÈ damnatur, quÀm fortiter excruciatur Qui fert tantorum feritatem suppliciorum. Quid tunc thesauri, quid acervus proderit auri, Cum peccatores mittuntur ad inferiores Inferni latebras, imas pariterq: tenebras, Semper passuri, nec ab his vnquam redituri? Tunc flens et tristis qui poenis traditur istis, Mallet praeteritae quod in omni tempore vitae Pauper vixisset, quam diuitias habuisset. Stat malÈ securus qui protinus est moriturus. Non bene laetatur cui paena dolorq: paratur. Non igitur cures gazas acquirere plures, Gazas fallaces incertas atque fugaces, Quae magis optantur cum plenius accumulantur. Haec faciunt mentes semper majora petentes. Divitiae tales sunt omnibus exititiales, Nam sibi credentes faciunt miseros, et egentes. Post carnis vitam per blandimenta nutritam, Expertesque boni traduntur perditioni, Nemo tamen credat quod ab ista luce recedat, Ignibus arsurus, vel propter opes periturus, Si proprium servet, si divitias coacervet. Quamvis sit rarum, poterit possessor earum. Juste salvari, fugiat si nomen avari, Vivat prudenter, gazas habeat sapienter, Non abscondendo, sed egenis distribuendo. Sed satis est notum quod plus dimittere totum Prodest, quam temerÈ quae sunt nocitura tenere. Tutius est verÈ mortem fugiendo cavere, Quam prope serpentem procumbere virus habentem. Sic est in mundo, quarÈ tibi consilium do Quatenus hoc spreto te tradas pectore laeto Servitio Christi, cui traditus ipse fuisti. Hic tibi praebebit regnum quod fine carebit. Huic si servieris celsis opibus potieris, Tollere quas fures nequeunt, nec rodere mures. Collige thesaurum qui gemmas vineat et aurum. Quaere bonos mores, thesauros interiores. Gazas congestas mentis praecellit honestas. Nam miser est et erit qui mundi prospera quaerit. Est dives vere qui non ea poscit habere, Qui bonus est intus fidei quoq: numine tinctus, Semper honestatis studium tenet et probitatis. Cum bona quis tractat tunc se virtutibus aptat Si nihil est sordis quod polluat intima cordis. His delectatur Dominus qui cor speculatur, Thesaurus talis preciosus spiritualis. Comparat aeternam vitam, patriamq: supernam, Congregat in coelis thesaurum quisq: fidelis, Perq: bonos mores ad summos tendit honores, Nec modo vult fieri locuples, nec major haberi. Sed semper minimus semper despectus et imus. Plus paupertatem cupiens quam prosperitatem, Hancq: libens tolerat quia caeli gaudia sperat. Pauper amabilis et venerabilis et benedictus. Dives inutilis et miserabilis et maledictus. Pauper laudatur cum dives vituperatur. Qui bona negligit et mala diligit intrat abyssum, Nulla potentia nulla pecunia liberat ipsum. Est miserabilis insatiabilis illa vorago. Ast ubi mergitur horrida cernitur omnis imago. Haec cruciamina enim ob sua crimina promeruerunt, Vir miserabilis Evaq: stebilis haec subierunt. Jussa Dei pia quiq: salubria si tenuissent, Vir necq: famina, nec quoq: semina morte ruissent. Sed quia spernere jussaq: solvere non timuerunt Mors gravis irruit, hoc merito fuit, et perierunt. Janua mortis laesio fortis crimen eorum Attulit orbi semina morbi totq: malorum. Illa parentes atq: sequentes culpa peremit, Atq: piarum deliciarum munus ademit. Flebile fatum dans cruciatum dansq: dolorem. Illa mereri, perdere veri regis amorem. Tam lachrimos tamque peros morte perire. Atq: ferorum suppliciorum claustra subire. Est data saevam causa per Evam perditionis, Dum meliorem sperat honorem voce Draconis. Haec malens credens, nos quoq: laedens crimine magno Omnia tristi subdidit isti saecula damno. Stirps miserorum paena dolorum postea crevit. His quoq: damnis pluribus annis subdita flevit. Tunc Deus omnipotens qui verbo cuncta creavit. Sic cecidisse dolens hominem, quem semper amavit, Ipse suum verbum transmisit ad infima mundi Exulibus miseris aperire viam redeundi. Filius ergo Dei descendit ab arce superna. Nunquam descendens À majestate paterna. Qui corpus cum anim sumens e numine salvo Processit natus sacro de virginis alvo, Verus homo verusq: Deus pius et miserator, Verus Salvator nostraeq: salutis amator. Vivendiq: volens nobis ostendere normam, Se dedit exemplum rectamq: per omnia formam, Insuper et multos voluit sufferre labores, Atq: dolore suo nostros auferre dolores Sponte sua moriens mortem moriendo peremit, Et sic perpetua miseros À morte redemit. Succurrens miseris mortali peste gravatis. Quod non debebat persolvit fons pietatis. Pondera nostra ferens penitus nos exoneravit, Et quidquid crimen vetus abstulerat reparavit. Nam de morte su redivivus uti leo fortis Restituit vitam prostrato principe mortis. Sic Domini pietas mundum non passa perire, Fecit nos miseros Ád gaudia prima venire. Jam satis audisti frater quae gratia Christi Sic nos salvavit, nostrumq: genus raparavit. Si sapis hoc credas, nec ab hÂc ratione recedas. Sed quid lucratur credens qui non operatur? Hic male se laedit. Male vivens non bene credit. Crede mihi magnum facit illa fides sibi damnum, Morteque mactatur, quia mortua jure vocatur. Hunc facit ipsa mori sub judicio graviori Quam si nescisset fidei quid dogma fuisset. Quod loquor est notum retinentibus utile totum, Frater id ausculta, veniunt tibi commoda multa Si retinere velis, quia sic eris ipse fidelis. Hanc per virtutem poteris sperare salutem. Atque beatus eris si quae bona sunt opereris. Ergo verborum semper memor esto meorum. Cura tuae mentis semper sit in his documentis. Si vis salvari semper studeas imitari Vitam justorum, fugiens exempla malorum. Illis jungaris quorum pia facta sequaris. Elige sanctorum consortia, non reproborum. O quam ditantur qui caelica regna lucrantur! Sic exaltantur qui sanctis associantur, Vivunt jocundi qui spernunt gaudia mundi, Qui carnis miserae norunt vitium omne cavere. Sub pedibus quorum victus jacet hostis eorum. His dabitur verÈ Dominum sine fine videre, Angelicusq: chorus divin laude sonorus, Cum quibus ante Deum referunt cum laude tropaeum. Quod tibi nunc dico si serves corde pudico Hos inter caetus vives sine tempore laetus. Sed miseri flebunt quia gaudia nulla videbunt. Nunquam cum reprobis tribuatur portio nobis. Ad paenas ibunt, et sic sine fine peribunt. Mundus ad hanc partem per daemonis attrahit artem, Isti haec dona ferent qui sordibus ejus adhaerent. Sensu discreto quae sunt nocitura caveto, Pervigili cura semper meditare futura. Quam fera quam fortis veniet destructio mortis! Quae via pandetur, cum spiritus egredietur! Quid sit facturus, vel quos comites habiturus! QuÀm miser infernus, quÙm nobilis ordo supernus! Quae mala damnatis, quae sunt bona parta beatis! Quantum gaudebunt quos gaudia summa replebunt! Quos illustrabit quos semper laetificabit Visio sancta Dei, splendorq: Dei faciei! Talia quaerenti venient nova gaudia menti. Cum studio tali dulcedine spirituali Mens tua pascetur, si jugiter haec meditetur. Hoc studium mentem Domino facit esse placentem. Curas terrenas magno cruciamine plenas. Funditus expellit, vitiorum germina vellit. Sic terrenorum mens tacta timore dolorum. Deserit errorem, mundiq: repellit amorem. Postea summorum flagrescit amore bonorum. Confert tale bonum Domini durabile donum. Nam cum mutatur mala mens Deus hoc operatur. Virtutum munus praestare potest Deus unus. Qui sic servorum docet intus corda suorum. Qui bona sectantur, vel qui purÈ meditantur. Sic Dominus mores levat illos ad meliores, Quos penitentes videt auxiliumque petentes, Ergo fide pur Christo te subdere cura. Auxilio cujus fugias mala temporis hujus Atria sunt caeli verÈ patefacta fideli. Semper ibi vives divino munere dives Si vis sincerÈ Domini praecepta tenere. Christo junguntur sua qui praecepta sequuntur. Nam decus aeternum datur his regnumque supernum. Gloria caelestis Paradisi, caelica vestis Hos faciet laetos, et pax aeterna quietos. Num delectaris cum talia praemeditaris, Ista libens audis, et ad haec pia gaudia plaudis? Nec tamen ignores per magnos ista labores Sanctis adquiri, nec fortuitÒ reperiri. Sed quamvis gratis tribuat Deus ista beatis, Nemo tamen segnis vitae fert dona perennis, Ni melior factus, proprios correxerit actus. Quem satis his dignum Dominus vult esse benignum. Promptum ferventem non otia vana sequentem. De regno caeli non credit mente fideli Insipiens et hebes, sed tu bene credere debes. Christo dicenti, rapiunt illud violenti. Scilicet austeri, sed distinguendo severi, Mollia spernentes, et carni vim facientes, Semper et intenti Domino, parere jubenti. Est caro nota satis, quod habet nihil vtilitatis. Spiritus inde perit si corpus dulcia quaerit. Et dum vexatur caro, Spiritus alleviatur: Cumq: relaxatur mortaliter ille gravatur. Omne quod ostendo potes ipse videre legendo. Indice scriptur poteris cognoscere plura. Vitam quaerenti dat iter sacra lectio menti. Accipe scriptorum frater documenta meorum, Quae sibi monstravi, quae dulciter insinuavi. Non ea corde gravi teneas, sed pectore suavi, Si te virtutis delectat, iterq: salutis. Quicquid enim scripsi multum tibi proderit ipsi. Nam rex caelestis, quem nil latet, est mihi testis, Nil tibi narravi nisi quod prodesse putavi. Nec ratio veri debet tibi dura videri, Namq: per angustum dixi tibi currere justum. Sic probus ascendit, dum semper ad ardua tendit. Hunc facias cursum si vis ascendere sursum. Fortassis puero tibi frustra dicere quaero Justum sermonem, quia non capis hanc rationem. Sed pater immensus det perspicuos tibi sensus, Roboret aetatem, tribuatq: tibi probitatem. Filius ergo Dei, spes nostrae progeniei, Autor honestatis, fons perpetuae bonitatis, Virtutum flores, et honestos det tibi mores. Spiritus amborum, qui tangit corda piorum, Et sine verborum sonitu, sit doctor eorum, Ipse tuam mentem regat, et faciat sapientem, Recte credentem, monitus veros retinentem. Ut bene vivendo, mandataq: sancta tenendo Laetitiam verÈ lucis merearis habere. Quae tenebras nescit, miroq: decore nitescit, Et cuicunq: datur sine fine is laetificatur. Hoc tibi det munus qui regnat, trinus et unus. |