PrioratÛs St. Michaelis in Cornubi constructio (Ex custumali PrioratÛs de Otterton, fol. 58). Omnibus Sancte Dei ecclesie filiis notificare dignum duximus quod ecclesia beati Michaelis de Cornubia a venerabili Bernardo, ecclesie prefati archangeli de Periculo Maris abbate, in anno quo hominem exuit rex Henricus constructa, et in anno regis Stephani a religioso viro Roberto Exoniensi presule prestito abbate, qui presens aderat, id impetrante, Domino est consecrata. Idem vero abbas sagaci mente pertractans celestis militie principem locum eundem Deo ad serviendum et sibi ad inhabitandum delegisse, predicti pontificis consilio et comitis Raneri et baronum provincie suffragio, ut divinitati honor perpetuus impenderetur, officinas religioni idoneas construere et fratres xiii in honorem Christi Jhesu et apostolorum ejus, ut, videlicet, pro modulo suo in fide que per dilectionem operatur et spe in cultura vinee Domini Sabbaoth desudantis denarium mereretur retributionis, aggregare curavit; de redditibus ecclesie tam antiquitus datis quam a viris provincie in presentia sua ad hoc attributis victui eorum necessario sufficienter providens. Constituit autem ut vel per se vel per alium e fratribus ecclesiam de Monte in Normannia qui ex abbatis loci ejusdem precepto prioris in Cornubia fungetur officio annis singulis invisere non negligat, et argenti marchas xvi finetenus reddat. Quod si constitutioni huic obviare, vel contra abbatem suum vel conventum in aliquo He sunt possessiones quas ex dono comitis Roberti de Mortenio ecclesia beati Michaelis de Cornubia tenet: Tremaine, ubi ad duas carucas terra sufficiens habetur: Trahorabohc, ubi ad tres; Listyavehet, ubi ad tres; Treganeis, ubi ad duas; Carmahelech, ubi ad duas. Adjacet terra preter pascua ad omnia animalia necessaria; que simul caruce xii faciunt. |