HYMNI ECCLESIAE. PARS II. E BREVIARIIS ROMANO, SARISBURIENSI, EBORACENSI ET ALIUNDE. PRAEFATIO. Ne mirum tibi, Lector benevole, videatur, Hymnos, quos in manibus habes, et materie vetustos et stilo, hodiernis typis et hodiernorum favori esse commendatos. Non enim abs te exigitur, ut quicquid hic scriptum inveneris, id in sinum tuum recipias illico, absque animi ulla exercitatione aut judicio tuo. Neque qui totum aliquid edit in publicum, illum oportet universi operis in singula quaeque jurare, aut in rerum squalore immorari quod in antiquitate versatur. Alia nimirum sunt in monumentis veterum simplicis ac pristinae naturae elementa; prorsus aliud concretum vitium, et sordes temporum. Cordati autem hominis est, neque obsoleta pro priscis, nec peregrina pro falsis habere. Quod quidem optimo consilio actum est olim a patribus nostris, qui, caeco quodam reformationis, quam vocant, aestu in Ecclesia passim fervente, e religionibus suis, non quae exterorum studium posceret, sed quae vis extorqueret, missa fecerunt; a malesana philosophia ereptis caeteris, ea concedendo, quae sanctitatem plane nullam, parem autem invidiam haberent. Hinc illi, quibus nunc utimur, ritus et caeremoniae; hinc rerum divinarum ordo; hinc et disciplinae nostrae forma et agendi ratio repetenda est. Quod si fiat quaestio, cur diligentissimi viri, cum nostra omnia retractarent, hymnodiam solum intactam, et tanquam desperatam, ne dicam improbatam reliquerint, id vero ex ejusmodi silentio minime colligendum erit. Nam, cum statutum esset, ut cultus divinus, eo usque in Latino idiomate absolutus, transiret in vernaculam, quis daret, ut qui possent aliquid in rebus reformandis, ii in poetica florerent simul, verba autem in versum et quaestiones ad veritatis normam, pari solertia redigerent? Unde factum est, ut in officiis divinis, dum habemus caetera, hymnos non habeamus. Quare in hac Ecclesiae nostrae qualicunque inopia, hoc tempore, Lector benevole, tibi apponenda statuimus illa vel illorum similia, quae nostri in saeculo decimo sexto, cum sua essent, de manibus prudenter amiserunt; non illa, ex omni parte approbanda, sed aspersa maculis, ita vero ut modo vix quicquam improbes, modo improbes, at neque ut rejicias nec tamen ut possis mederi. Nam quae tota reprobanda erant, ista scilicet tota omisimus; caetera subjicimus judicio tuo. J. H. N.
|