Ἤρπαζον—οὐκ ἔχοντός πω αἰσχύνην τούτου τοῦ ἔργου, φέροντος δέ τι, καὶ δόξης μᾶλλον. Thuc. Lib. 1. Pirata loquitur.Quid nos immeritÂ, turba improba, voce lacessis, Sanguineasque manus, agmina sÆva vocas? Quidve carere domo, totumque errare per orbem Objicis, et fraudem cÆcaque bella sequi? Non nobis libros cura est trivisse PanÆtÎ, Nec, quid sit rectum, discere, quidve malum; Argumenta manu, qui gerit arma, tenet. Et tamen, ut primi repetamus sÆcula mundi, Omnibus hÆc populis pristina vita fuit: Lege orbis caruit: leges ignavior Ætas Excoluit, patrium descruitque decus. Ut culpent homines, DÎs hÆc laudare necesse est; Nec pudet auctores fraudis habere Deos. Ætheriam bello rapuisti, Jupiter, arcem; Quam, dicat genitor si tibi, Redde; neges. Fertur Atlantiades, nobis venerabile numen, Surripuisse omni plusve minusve Deo. Legiferos alii celebrent justosque poËtÆ; MÆonides nostri nominis auctor erit. Sisyphium canit ille ducem, canit inclyta Achillis Pectora: prÆdonum ductor uterque fuit. Lyrnessum Æacides, Ciconas vastavit Ulysses: Num facta est tali gloria clade minor? Tu quoque pro rapt pugnabas, Romule, turbÂ, Et fur imperium furibus ipso dabas. Inter aves primum nomen habere solet. At vaga turba sumus. Vaga erat Tirynthia virtus; Quam tamen in coelum sacra CamÆna vehit Anne viro, lucrum trans Æquora longa secuto, Dedecori est tantas explicuisse vias? Si genus in toto quÆris felicius orbe, Falleris: est nobis Æmula vita DeÛm. Nec fora, nec leges colimus; nec aratra subimus; PrÆdandi est solus militiÆque labor: Seu ruimus per aperta maris, seu cingimus igne MÆnia, seu cultis exspatiamur agris. Oppida quum positis florent ingloria bellis, Fortia pax alt corda quiete tenet: At nobis medio Fama est quÆsita periclo, QuÒque magis durum est, hÔc magis omne placet. Plurima quid referam? Si tu ista refellere nescis, Vicimus, inque auras crimen inane fugit. |