IN OBITUM THEOPHILI POETAE |
O lux Pieridum et laurigeri deliciÆ dei, Vox leni Zephyro lenior, ut veris amans novi Tollit floridulis implicitum primitiis caput, Ten' ergo abripuit non rediturum, ut redeunt novo Flores vere novi, te quoque mors irrevocabilem? Cur vatem neque te Musa parens, te neque GratiÆ, Nec servare sibi te potuit fidum animi Venus? QuÆ nunc ipsa magis vel puero te CinyreÏo, Te desiderium et flebilibus lumen amoribus, Amissum queritur, sanguineis fusa comam genis. Tantis tu lacrymis digne, comes dulcis Apollini, Carum nomen eris dÎs superis atque sodalibus Nobis, quÎs eadem quÆ tibi vivo patuit via Non Æquis patet, at te sequimur passibus haud tuis, At mÆsto cinerem carmine non illacrymabilem Tristesque exuvias floribus ac fletibus integris UnÀ contegimus, nec cithar nec sine tibiÂ, Votoque unanimÆ vocis Ave dicimus et Vale.
|
|