Optica projectio capitelli Corinthii. Capitellum Corinthium absolvere non poteris, nisi elevatione geometrica ejusque vestigio exactissimÈ delineatis juxta regulas Barozzii. Ad formandum ex vestigio B vestigium E, rectis occultis fient quadrata necessaria ad contractionem opticam quatuor vel trium saltem circulorum; translatis in lineam D divisionibus lineÆ C, & aliis, more consueto. Contrahentur deinde lineis occultis vestigia foliorum, & absolventur cÆtera quÆ posita sunt in vestigio E. Ut fiat optica elevatio longitudinis F, in lineam perpendicularem H transferentur ex elevatione A omnes ejus divisiones. Complebitur autem per lineas rectas, quÆ ex punctis divisionum ducantur ad punctum oculi, ac per rectas ex circulorum summitate ac profunditate, quÆ rectÆ sint parallelÆ ad lineam D, ac perveniant ad visualem G; indeque descendant, ac sint parallelÆ ad lineam perpendicularem H. Capitellum nitidum exordieris ab infimo circulo I, ostendente ambitum columnÆ. Succedent folia 1, 2, quorum latitudines accipientur ex vestigio E per circinum, posit un ejus cuspide in linea H; altitudines verÒ accipientur ex elevatione F, posita una cuspide circini in linea D. Idipsum dico tum de foliis 3, 3, 4, 4, tum de folio 5, ac de aliis, & demum de cymatio. Descensus verÒ lineÆ curvÆ ipsius cymatii incipiet ex acie L. |