PrÆparatio ad figuram trigesimamseptimam. In vestigio geometrico C, & in ejus elevatione AB, prÆcipuas tantÙm lineas adnotavi, ne figuram confunderem, & ut studiosorum industriÆ aliquid relinquerem. Linea plani EG habet divisiones latitudinis P, & longitudinis Q, vestigii geometrici C. Ex punctis latitudinis ducentur more solito visuales ad O punctum oculi; ex punctis longitudinis fient occultÆ ad punctum distantiÆ, quod extra lineam AB protenditur modulis quatuordecim: & ubi occultÆ ex divisionibus longitudinis secant visualem FO fiunt parallelÆ ad lineam plani EF, adhibitis sectionibus talium parallelarum cum visualibus, ad complendam deformationem vestigii. EÆdem lineÆ quÆ in vestigio deformato sunt parallelÆ ad EF, prolongantur usque ad visualem EO, & continuantur cum aliis parallelis ad perpendiculum DE. Fiunt quoque visuales ad punctum oculi ex divisionibus elevationis AB translatis in perpendiculum DE; adhibitis sectionibus talium parallelarum cum visualibus, ad complendam deformationem longitudinis elevationis. |