Deformatio coronicis CompositÆ, ad latus inspectÆ. Artificium nitidÆ coronicis, ex vestigio & elevatione figurÆ trigesimÆquartÆ eruendÆ, non differt ab eo quod sÆpÈ traditum est. Itaque supposito, quÒd linea plani & horizontis, ac puncta oculi ac distantiÆ, habeant in hoc schemate situm omnino eundem, quem habent in prÆcedenti; ope duorum circinorum, invenientur distantiÆ, quas anguli necessarii ad integram delineationem coronicis, habent À linea plani, & À linea normali ad ipsam lineam plani. Nam ducendo lineas visuales, aliasque lineas parallelas ad ipsum perpendiculum, cum terminis & flexibus qui conveniunt singulis membris, complebitur delineatio. In fastigio visuales sunt penitus occultÆ: puncta autem similia H & L, ex quibus fastigium incipit introrsum flecti, incidunt in unam eandemque visualem. Idipsum dico de aliis punctis similibus. Nam lineÆ rectÆ omnes, quÆ in figura trigesimatertia sunt parallelÆ ad lineam plani, in figuris trigesimaquarta & trigesimaquinta sunt partes linearum visualium. |