FIGURA Sexagesimasecunda.

Previous

De reticulandis telariis, quÆ reprÆsentent Ædificia solida.

Duo exemplaria tabernaculi quÆ seorsim delineanda sunt, conjunctim habes in A. Utrisque deservit eadem reticulatio, quam suis numeris insignivimus. Postquam ergo designaveris amplitudinem totius Ædificii, cum proportione ad ipsam reticulabis pavimentum B aulÆ cujuspiam quod capiat rem totam, ascriptis eisdem numeris quos habet exemplar: ejusque retis ope, ducentur in pavimento lineÆ terminativÆ totidem membrorum, quot futura sunt telaria exprimentia faciem externam tabernaculi. Ubi hÆc parata fuerint, singula disponentur exactÈ suis locis in ipsomet pavimento; ac funiculis colore nigro imbutis, repetetur in telariis eadem reticulatio, additis ad libitum pluribus visualibus; quarum adjumento dum seorsim pinguntur telaria, duci queant rectÆ tendentes ad punctum oculi seu perspectivÆ. Alia quoque reticulatio super pavimento necessaria est pro intern facie tabernaculi: ac duÆ reticulationes pavimenti eam inter se proportionem habebunt, quam habent divisiones rectarum IL, EF, figurÆ sexagesimÆprimÆ. Hujus retis ductu fient lineÆ terminativÆ telariorum cum reliquis, ut jam indicavimus.

Juxta hanc methodum nequeunt duci lineÆ terminativÆ interioris faciei, nisi fiat in pavimento aliud rete deleto priori, quod esset valdÈ laboriosum. Postquam ergo ex vestigio figurÆ quinquagesimÆnonÆ eruta sint duo exemplaria, in exemplar faciei externÆ transferatur recta PC figurÆ sexagesimÆprimÆ, in exemplar faciei internÆ transferatur recta BC. Si autem recta PC divisa fuerit in quindecim partes Æquales, dividetur BC in quindecim partes Æquales, atque ope harum divisionum reticulare oportebit utrumque exemplar. PorrÒ licet quadrata in reti exemplaris faciei externÆ sint majora quadratis exemplaris internÆ faciei, nihilominus idem rete pavimenti deserviet pro ducendis lineis terminativis utriusque faciei. QuÆ dicta sunt de duobus exemplaribus, valent de aliis quotcunque. Exempli gratiÂ; si construere placeat quinque ordines telariorum, fient quinque exemplaria in papyro. Si in omnibus exemplaribus usurpetur eadem reticulatio, in pavimento facere oportet quinque diversas reticulationes. Si autem in exemplaribus fiant quinque diversÆ reticulationes, in pavimento sufficit una reticulatio.

Curandum est ut singula retis quadrata in telariis sint exacta, omnesque illorum anguli sint recti. Modus expeditissimus faciendi angulos rectos est hujusmodi. Posito uno crure circini in puncto F lineÆ rectÆ EF, alioque crure posito ubilibet in O, fiet circulus GFI, & ex puncto G diameter GI. Si recta HF transeat per puncta I & F, est normalis ad EF.

                                                                                                                                                                                                                                                                                                           

Clyx.com


Top of Page
Top of Page