Modus erigendi machinas, quÆ constant pluribus ordinibus telariorum. Ex figurÆ inspectione addisces modum erigendi machinas quÆ constant pluribus ordinibus telariorum. Tabernaculum hoc nostrum indiget duobus tantum ordinibus; nam telaria propinquiora oculo exprimunt faciem externam, remotiora exhibent faciem internam. Ne autem lateant stipites quibus telaria sustinentur, medietatem telariorum adumbrare omisimus. Recta LS est linea plani, recta DG est linea horizontalis; ac punctum distantiÆ quod cadit extra paginam in recta CG prolongatÂ, debet esse remotum À puncto C, quantum in superiori parte figurÆ quinquagesimÆnonÆ, punctum distantiÆ est remotum À puncto oculi. Eadem horizontalis DG secatur normaliter in C À recta EF, quÆ est sectio externÆ faciei tabernaculi, & ex C incipiunt divisiones in partes Æquales pro reticulatione anterioris faciei telariorum, ut dicemus figur sexagesimasecunda. Recta IL quÆ est sectio internÆ faciei tabernaculi, distat ad libitum À recta EF cui est parallela. PorrÒ, per divisiones rectÆ EF (ut vides in M, N, O) ex puncto distantiÆ ducendÆ sunt visuales ad rectam IL pro reticulatione aliorum telariorum: distantia enim DC facit ut augere oporteat ea quÆ in telariis pinguntur, alioquin justo minora viderentur. Atque hinc dignosces, cur arcus qui in telariis anterioribus pertingeret solum ad B, in posterioribus elevetur usque ad H. Figura sequenti proponemus modum delineandi faciem internam telariorum, adhibita reticulatione externÆ faciei: ad intelligentiam verÒ illius methodi, fiat in hac figur recta HP parallela ad DC, ac recta BC dividatur in totidem partes Æquales, in quot partes divisa fuerit recta PC. |