FIGURA Septuagesimasecunda.

Previous

De theatris scenicis.

Theatris quÆ jam delineavimus affinia sunt theatra scenica: in his tamen non adeÒ facilÈ reperitur punctum oculi seu perspectivÆ. PrÆterea, quia ex obliquitate canalium intra quos moventur scenÆ, oritur ut lineÆ rectÆ quÆ videri debent parallelÆ ad lineam plani, non debeant esse parallelÆ sed obliquÆ, harum delineatio difficultate non caret. Incommodum istud vitari posset adhibendo canales parallelos ad poscenium, ut alicubi fieri solet, prÆsertim in GermaniÂ. Nihilominus usus Italicus affert hoc adjumentum, ut illi quibus incumbit suggerere actoribus, vel scenas movere, aliisque similibus prÆesse, facilius lateant & liberius fungantur munere suo.

Ut brevem summam habeas eorum quÆ deinde latius declaraturi sumus, hanc figuram contemplare. 1, 2, 3, 4, est vestigium aulÆ quÆ habet in longitudine centumviginti palmos Romanos, in latitudine sexaginta palmos; ut ostendit scala S triginta palmorum. Medietatem loci occupat theatrum, medietatem obtinent podia & loca spectatorum. O punctum in quo uniuntur lineÆ visuales, D locus pro apparentiis rerum magis ac magis distantium. BC locus poscenii. HH sunt canales obliqui, quorum latitudo est dupla latitudinis scenarum. FG frons & facies theatri. AO ejus profunditas aut longitudo. E locus pro psaltibus, tibicinibus, & fistulatoribus. K spatium pro spectatoribus. I vestigium podiorum. L scalÆ podiorum. N ipsorum elevatio. M declivitas tabulati, cum sectione & elevatione theatri, & scenis ex latere inspectis, quÆ cum suis canalibus congruunt, ut demonstrant lineÆ occultÆ. OO linea normalis ad lineam horizontalem. P & Q elevatio scenarum coram inspectarum, quÆ introrsum flectuntur; & in latitudine congruunt cum canalibus vestigii B, in altitudine cum sectionibus elevationis M; ut constat ex lineis occultis. In eÂdem elevatione M pars altitudinis tribuenda est scenis, pars laquearibus R, per quÆ jungitur unumquodque par telariorum. VV lineÆ ad explorandum an detur vacuum inter scenas & laquearia, vel inter scenas, vel inter laquearia. In quibusdam autem scenis, loco laquearium pinguntur nubes & aer.

                                                                                                                                                                                                                                                                                                           

Clyx.com


Top of Page
Top of Page