Theatrum reprÆsentans Nuptias CanÆ GalilÆÆ, constructum RomÆ, anno 1685. in expositione Ven. Sacramenti in Templo Farnesiano Societatis JESU. Ex antecedentibus prÆparationibus eruimus projectionem nobilis hujus ArchitecturÆ, quÆ oculos implebat tum ad lucem solis diurnam, tum prÆcipuÈ ad lumen candelarum; ex quibus multÆ palam erant expositÆ, aliÆ omnino latebant, ut illuminarent sex diversos ordines telariorum quibus tota machina constabat, non computando in hoc numero telaria, quÆ in medio arcÛs maximi exprimebant nubes refertas Angelis adorantibus Venerabile Sacramentum. Nubes istas omisimus, ne absconderentur partes interiorum Ædificiorum. In disponendis autem ordinibus telariorum, servatus est modus quem declaravi figur sexagesimaprima & sexagesimasecunda; ac prÆterea in eligenda eorum distantia curatum fuit, ut candelÆ in parte postica telariorum collocatÆ, illuminarent faciem telariorum interiorum. PorrÒ quot membra prÆcipua in duabus faciebus majoribus, totidem distincta telaria numerabantur, quorum proinde connexiones discerni vix poterant; eorumque aliquot paria ferreis hamulis copulata erant, ut explicari ac replicari possent, ad faciliorem tractationem diuturnioremque conservationem. Qui hucusque sequuti me fuerint, nihil dubito quin suum iter felicissimÈ sint prosequuturi; atque Opera his nostris majora melioraque inventuri. |