Modus delineandi opticÈ Quadratum. Ante descriptionem opticam quadrati A, quod fingimus delineatum esse in papyro separatÂ, ducendÆ sunt duÆ lineÆ parallelÆ; altera plani, altera horizontis, ut jam docuimus; notando in linea horizontis punctum oculi O, & punctum distantiÆ E. Tum translat in lineam plani latitudine ac longitudine ipsius quadrati A, ita ut linea CB sit Æqualis latitudini, & DC sit Æqualis longitudini. Ex punctis B & C fiunt visuales BO, CO ad punctum oculi; ex puncto D fit recta DE ad punctum distantiÆ. Demum ubi visualem CO secat recta DE, fit GF parallela ad CB; habesque quadratum opticÈ contractum. Compendium temporis & laboris facies, prÆsertim in schematibus quÆ abundant lineis, si chartulam in medio complicaveris, eademque utaris, ut latitudinem ac longitudinem quadrati transferas in lineam plani. |