Vestigia quadratorum, cum elevationibus. Suppositis iis quÆ jam diximus de Contractione optica Quadratorum, notandum est, vestigium primi Quadrati distare À linea plani spatio BA opticÈ contracto; quia linea BD habet À visuali AO, distantiam BA. Eodem modo Quadratum secundum distat À linea plani spatio EA, & sic deinceps. Velim observes, in omnibus his Quadratis lineas longitudinis esse partes visualium, lineas vero latitudinis esse parallelas lineÆ plani, & in primo Quadrato duci ex punctis, in quibus lineÆ BD, CD, tendentes ad punctum distantiÆ, secant visualem AO. Sub singulis vestigiis Quadratorum, delineavimus alia omnino similia, per quÆ parvo labore fient tres bases, erigendo ad libitum duas primas perpendiculares Æquales; ac ducendo tum duas visuales ad punctum oculi O, tum reliquas, ut in figura. Supponendum est autem, geometricam altitudinem cujuslibet rei desumi ex lineis normalibus ad lineam plani; quemadmodum latitudo & longitudo geometrica desumuntur ex eadem linea plani. Tres aliÆ bases inferiores formantur sine lineis occultis ex vestigio & ex elevatione longitudinis opticÈ deformatis, adhibendo solas altitudines ac latitudines angulorum. Nomine altitudinis intelligimus distantiam cujuslibet anguli À linea plani; nomine latitudinis intelligimus distantiam anguli ab una aliqua linea normali ad lineam plani; dummodo hÆ normales eandem habeant positionem respectu basium, & respectu vestigiorum & elevationum. Quemadmodum autem per concursum altitudinis FG, & latitudinis HI, ope duorum circinorum invenitur unus angulus in una basi; ita inveniuntur cÆteri tum in ea, tum in reliquis. |