Deformatio elevationis Ædificii Ionici. HÆc figura continens deformationem prÆcedentis elevationis, perficitur methodo illa, quam ostendimus figur quadragesimasecundÂ; nimirum, ex vestigio B figurÆ quadragesimÆseptimÆ, ducere oportet parallelas ad lineam plani CD, quÆ ubi pervenerint ad visualem OM, continuandÆ sunt cum aliis parallelis ad lineam EC. Easdem parallelas in hanc figuram translatas secant visuales ex linea recta AB, in qua positÆ sunt altitudines Ædificii Ionici, desumpta vel ex figura prÆcedenti, vel ex Barozzio. Nullum autem est punctum in membris hujus elevationis, quod non inveniatur per sectiones visualium ex linea AB, cum parallelis ad eandem lineam. |