FIGURA PRIMA.

Previous

Explicatio linearum Plani & Horizontis, ac Punctorum Oculi & DistantiÆ.

Ut principia PerspectivÆ faciliÙs intelligas, pono tibi ob oculos Templum, in cujus interiori facie, prÆter cÆtera, pingendum sit aliquid ad Perspectivam pertinens. Templi hujus vestigium geometricum est A, elevatio geometrica in longum est B, in latum est C. In A est locus Hominis aspicientis lineam DE, cui paries pingendus incumbit. In B idem Homo ex eÂdem distanti intuetur lineam FG, quÆ refert elevationem parietis. In figura C supponimus Hominem consistere È regione ipsius parietis: easdemque proportiones mensuratum translatas esse ex vero pariete in figuram C, quÆ ipsum in parvo reprÆsentat.

Prima ergo linea HI dicitur linea terrÆ vel plani, ex qu incipit, eidemque incumbit Ædificium. Secunda linea NON priori parallela, dicitur horizontalis, in qu ponitur O punctum oculi, & N punctum distantiÆ. Duo autem puncta distantiÆ À nobis posita sunt, ut unum adhibeas ex qu parte volueris; nam ad figuras opticÈ contrahendas sufficit unum punctum distantiÆ: nec fieri potest ulla optica delineatio, quin primo loco designentur duÆ parallelÆ, una plani seu terrÆ, altera horizontis, notando in line horizontis, punctum oculi, seu opticum, & punctum distantiÆ. PorrÒ unam eandemque rem triplici Schemate reprÆsentare oportuit, ut videas, locum ex quo aspicienda est figura C esse punctum N unius ex rectis NO, quam concipere debemus veluti normaliter infixam in O; ac distantiam inter O & N eandem esse debere cum distanti inter A & DE, inter B & GF.

In picturis multum spatii occupantibus, punctum oculi poni solet in medio lineÆ horizontalis: atque ubi altitudo picturÆ sit major latitudine, distantia NO fiet Æqualis altitudini. Si latitudo picturÆ sit major altitudine, distantia NO fiet Æqualis latitudini; ita enim unico intuitu totum picturÆ spatium comprehendi poterit. PorrÒ quamvis eadem distantia diverso modo adhibeatur in vestigio A, & in elevationibus B & C; nihilominus sectiones visualium cum pariete vestigii A, & elevationis B, omninÒ conspirant cum sectionibus visualium figurÆ C.

Jam si velimus ut spectatori in A & B paries depictus videatur distare À lineis DE & GF, quanta est longitudo quadrati P, cujus elevatio est Q; ex punctis A & B fiant visuales ad puncta extrema quadrati, notando sectiones visualium cum pariete DE & GF, qui ab aliis vocatur velum, vitrum diaphanum, sectio, tela, vel tabula. Invenies autem, lineas RS ac TV esse Æquales, ac similiter lineas XZ & YK; & sic de aliis.

                                                                                                                                                                                                                                                                                                           

Clyx.com


Top of Page
Top of Page