FIGURA Nonagesima.

Previous

Horizontalis projectio tholi.

Initium hujus rei fiet À vestigio geometrico, in quo duÆ series circulorum designant columnas; aliÆ lineÆ designant stylobatas, ac projecturas & ungues basium & coronicum. Linea plani est AB, horizontalis CD, perpendicularis AD. Punctum oculi est O, distantiÆ D; adeÓque figura hÆc debet habere supra oculum altitudinem DO. Punctum oculi positum fuit extra ipsum tholum, ut qui eum aspiciunt, minus defatigentur, ac plus appareat de architectura & de artificio; secus verÒ contingeret si punctum oculi esset in medio. Itaque puncta lineÆ EF transferentur in partem AG lineÆ AD. Centrum I vestigii transferetur in H & ex omnibus his punctis fient visuales ad O. Deinde altitudine tholi, ac divisionibus partium singularum tum ipsius, tum laternÆ, translatis in lineam AB, ex punctis divisionum fient rectÆ ad punctum distantiÆ D. Ubi autem hÆ secant visualem AO, erigentur perpendicula, quorum sectiones cum visuali HO dabunt centra pro singulis circulis. Inter visuales AG ducere oportet lineas terminativas columnarum & coronicum; quemadmodum fieret, si ex vestigio eruta fuisset elevatio geometrica. His positis, aggredieris delineationem opticam ipsius tholi, translatis in perpendicularem EO centris ope parallelarum HI, LN; ac semidiametro LM fiet circulus NP pro sim coronicis: semidiametro ST fiet circulus QR, & sic de reliquis. Quomodo autem per rectas ex angulis vestigii ad punctum oculi, habeantur ungues coronicis, ostendunt numeri 1, 2, 3, 4; lineÆ verÒ laterales unguium tendunt ad centra suorum circulorum, ut videre est in N 3, 4. In vestigio, ne nimium occupetur, mutulos omisimus.

Ex his patet necessitas faciendi vestigium geometricum totius tholi, ac non sufficere vestigium unius columnÆ; quum singulÆ peculiares exigant deformationes. Quum autem Opus ipsum delineandum ac pingendum fuerit, ipsum desumere non poteris ex parvo exemplari, ope reticulationis; Quinimo suis locis ducere oportebit lineas visuales, & invenire centra omnium circulorum. Figendo autem funiculum in singulis centris, ipsius adjumento facillimÈ absolves omnes circumferentias.

                                                                                                                                                                                                                                                                                                           

Clyx.com


Top of Page
Top of Page