Figura Decimasexta.

Previous

Optica projectio basis EtruscÆ.

Ex elevatione geometrica A eruitur vestigium B. Hoc autem deformato in C & D, ex circulis vestigii C habentur latitudines columnÆ, quadrÆ, ac tori triplicis basis: & eodem modo ex vestigio D habentur latitudines quadrÆ ac tori ultimÆ basis. Ex maximis latitudinibus circulorum vestigii C ereximus perpendiculares ad partes quÆ ipsis respondent in basi; ut agnoscas quÆnam sint puncta maximÆ latitudinis in eisdem partibus. HÆc puncta (quÆ in circulo maximo vestigii C sunt M & N) invenientur tangendo circumferentiam uniuscujusque circuli regul parallel ad lineam perpendicularem E, nam si figura exactÈ delineata fuerit, regula tanget singulos toros trium basium in punctis maximÆ hinc inde latitudinis.

Magis laborandum erit in reperiendis altitudinibus quatuor basium. Verum si sedulÒ inspiciatur deformatio elevationis F, aliarumque duarum, (quÆ factÆ sunt, notatis in linea perpendiculari E divisionibus desumptis ex elevatione geometrica A) constabit, nullum esse punctum in circulis vestigii C, cui nequeat inveniri punctum correspondens in toro & quadra ipsius basis, ut ostendunt lineÆ occultÆ, quÆ incipiunt ex M & N. Earum quÆlibet ex vestigio C pervenit ad lineam visualem, & continuatur cum linea altitudinis ex visuali ad elevationem F, & cum alia linea latitudinis ex elevatione F ad basim. PorrÒ ex figura constat, superficiem superiorem quadrÆ subduci oculis À columna, & aliquid ex parte postica tori quod cÆteroqui conspiceretur, abscondi À quadra. Proinde torus, qui ex punctis maximÆ latitudinis retrorsum flectitur, eousque delineandus est, quoad hinc inde occurrat quadrÆ ipsum cooperienti. PrÆstaret autem singula membra ita exactÈ delineari, quasi essent diaphana; ut partes oculis imperviÆ, omnino cohÆreant cum partibus quÆ ipsis conspicuÆ sunt.

Complet delineatione, si figuram tuam ex perpendiculo puncti oculi ex debita distantia contemplatus fueris, omnes defectus facilÈ deteges & statim corriges. PrÆcipuam diligentiam pones in formando & emendando toro, qui habet duas rotunditates; unam quatenus ambit columnam; alteram quatenus caret angulis, ut ostendit elevatio geometrica in I.

                                                                                                                                                                                                                                                                                                           

Clyx.com


Top of Page
Top of Page