Optica delineatio ColumnÆ. Descripturi frustum cylindricum I uniforme, fiet elevatio A, & vestigium geometricum B, saltem quoad medietatem. Ex hoc opticÈ deformato, ut vides in C, ducendÆ sunt parallelÆ tum latitudinis ad visualem D, tum elevationis ad visualem E; ex quibus describentur circuli opticÈ contracti F & L, accipiendo latitudines ex vestigio C, altitudines ex perpendiculari M; & juxta hanc methodum circuli F & L fiunt sine ope quadratorum. Demum ducendÆ sunt perpendiculares G & H, quÆ tangant circulos F & L in punctis terminativis maximÆ latitudinis. Nullum est punctum in vestigio C, cui per lineas latitudinis & elevationis nequeat inveniri locus correspondens in circulo F. Exempli gratia; locus puncti 7 est punctum 6. Hunc autem locum habemus per tres lineas, CD, DE, E7. In delineandis duobus frustis cylindricis, cum summo & imo scapo, eandem regulam servare oportebit. |