APPENDIX. EXTRACTS FROM THE FATHERS AND THEOLOGIANS. REFERRED TO IN THIS VOLUME. -1 Saint Augustine.--p. 297. “Et in rebus obscuris atque a nostris oculis remotissimis, si qua inde scripta etiam divina legerimus, quae possunt salva fida qua imbuimur, alias atque alias parere sententias; in nullam earum nos praecipiti affirmatione ita projiciamus, ut si forte diligentius discussa veritas eam recte labefactaverit, corruamus: non pro sententia divinarum Scripturarum, sed pro nostra ita dimicantes, ut eam velimus Scripturarum esse, quae nostra est; cum potius eam quae Scripturarum est, nostram esse velle debeamus.”—De Genesi ad Litteram, lib. i. cap. 18, n. 37. (2.) Idem.—p. 298.“Plerumque enim accidit ut aliquid de terra, de coelo, de caeteris hujus mundi elementis, de motu et conversione vel etiam de magnitudine et intervallis siderum, de certis defectibus solis ac lunae, de circuitibus annorum et temporum, de naturis animalium, fruticum, lapidum atque hujusmodi caeteris, etiam non christianus ita noverit, ut certissima ratione vel experientia teneat. Turpe est autem nimis et perniciosum ac maxime cavendum, ut christianum de his rebus quasi secundum christianas Litteras loquentem, ita delirare quilibet infidelis audiat, ut, quemadmodum dicitur, toto coelo errare conspiciens, risum tenere vix possit. Et non tam molestum est, quod errans homo deridetur, sed quod auctores nostri ab (3.) Saint Thomas.—p. 298.“Dicendum quod, sicut Augustinus docet, in hujusmodi quaestionibus duo sunt observanda. Primo quidem, ut veritas Scripturae inconcusse teneatur. Secundo, cum Scriptura divina multipliciter exponi possit, quod nulli expositioni aliquis ita praecise inhaereat, ut si certa ratione constiterit hoc esse falsum quod aliquis sensum Scripturae esse credebat id nihilominus asserere praesumat; ne Scriptura ex hoc ab infidelibus derideatur, et ne eis via credendi praecludatur.”—Summa Theologica, Pars Prima, Quaest. lxviii. art. primus. (4.) Perrerius.—p. 302.“Quod autem in xx. et xxxi. cap. Exod. dictum est, Deum sex diebus fecisse coelum et terram, et omnia quae in eis sunt, non est huic opinioni contrarium: illud enim spatium temporis ante primum diem annumeratur sex diebus, quia fuit quam brevissimum, et fuit continuata Dei operatio: nec sane plures dies naturales consumpti sunt quam sex: ac licet ante primum (5.) Tostatus.—p. 302.“Sex diebus fecit Dominus coelum et terram. Recte dicitur his facere, quia coelum et terra, quae hic nominantur, et omnia alia, quae nomine eorum subintelliguntur, ista quidem omnia de materia prima facta sunt: materia autem non facta sed creata est.”—Comment. in Exod., cap. 20, quaest. 15. (6.) Petavius.—p. 302.Writing on the phrase In die quo fecit Dominus Deus coelum et terram, he says, “hoc est, perpolitum et elaboratum esse sex continuis diebus, id enim faceindi vox Hebraeis ipsis interpretibus significare videtur.”—De Opificio Sex Dierum, lib. cap. 14, sect. 1. (7.) Saint Basil.—p. 304.“Et facta est vespera, et factum est mane, dies unus. Vespera igitur diei ac noctis est communis terminus: et similiter mane, est noctis cum die vicinitas. Itaque ut prioris generationis praerogativam diei tribueret, prius commemoravit finem diei, deinde noctis, velut insequente diem nocte. Nam qui status in mundo fuit ante lucis generationem, is non erat nox, sed tenebrae: quod autem a die distinguebatur, eique opponebatur, id nox appellatum est.”—Homilia ii. in Hexaemeron; Edit. Bened. p. 20; Edit. Migne, Patr. Graec. Cursus Completus, tom. 29, p. 47. (8.) Saint Chrysostom.—p. 304.“Ostendimus enim heri, ut meministis, quomodo beatus Moses enarrans nobis horum visibilium elementorum creationem et opificium, dixerit: In principio fecit Deus coelum et terram: terra autem erat invisibilis et incomposita: et vos causam docuimus, quare Deus terram informen et nullis figuris expolitam creaverit; quae, opinor, omnia mente tenetis; necessarium est igitur nos ad ea quae sequuntur hodie progredi. (9.) Saint Ambrose.—p. 305.“Terra autem erat invisibilis et incomposita. Bonus artifex prius fundamentum ponit: postea, fundamento posito, aedificationis membra distinguit, et adjungit ornatum. Posito igitur fundamento terrae, et confirmata coeli substantia, duo enim ista sunt velut cardines rerum, subtexuit: Terra autem erat inanis et incomposita.”—Hexaemeron, Lib. i. cap. 7; Edit. Bened. p. 13; Edit. Migne, Patr. Lat. Cursus Completus, tom. 14, p. 135. “Principium ergo diei, vox Dei est: fiat lux; et facta est lux.”—Lib. i. cap. 10; Edit. Bened. p 21; Edit. Migne, p. 144. “In principio itaque temporis coelum et terram Deus fecit. Tempus enim ab hoc mundo, non ante mundum: dies autem temporis portio est, non principium.”—Lib. i. cap. 6; Edit. Bened. p. 10; Edit. Migne, p. 132. (10.) Venerable Bede.—p. 305.“Scriptura ait: Qui fecisti mundum de materia informi. “Discipulus. Da ordinem per sex dies factarum rerum? Magister. In ipso quidem principio conditionis facta sunt coelum, terra, aer, et aqua.... Discipulus. Sequere ordinem generationis? Magister. In principio diei primae lux facta est; secunda vero factum firmamentum;” etc.—Quaestiones super Genesim; Edit. Migne, Patr. Lat. tom. 93, p. 236. This work is classed by Migne among the Dubia et Spuria of Bede. The critics, however, seem to be agreed that it belongs to a period not later than the tenth century. If it is not the genuine composition of Bede, which is considered more probable, then it only follows that we have, besides Bede, another ancient authority in favor of our opinion. (11.) Peter Lombard.—p. 306.“Cum Deus in sapientia sua angelicos condidit spiritus, alia etiam creavit, sicut ostendit supradicta Scriptura, quae dicit in principio Deum creasse coelum, id est, angelos, et terram scilicet, materiam quatuor elementorum adhuc confusam et informem, quae a Graecis dicta est chaos, et hoc fuit ante omnem diem. Deinde elementa distinguit Deus, et species proprias atque distinctas singulis rebus secundum genus suum dedit; quae non simul, ut quibusdam sanctorum Patrum placuit, sed per intervalla temporum ac sex volumina dierum, ut aliis visum est formavit.”—Sentent. Lib. ii. Distinct. 12; Edit. Migne, Patr. Latin. Cursus Completus, tom. 192, p. 675. (12.) Hugh of Saint Victor.—p. 306.“Principium ergo divinorum operum fuit creatio lucis, (13.) Saint Thomas.—p. 307.“Sed melius videtur dicendum quod creatio fuerit ante omnem diem.” In II. Sentent. Distinct. xiii. Art. 3, ad tertium: see also ibidem ad primum, and ad secundum. And again in the Summa he says: “Coelum et terram fecit in prima die, potius ante omnem diem.”—Pars i. Quaest. lxxxiv. Art. 2. (14.) Perrerius.—p. 307.“Licet ante primum diem, coelum et elementa facta sint secundum substantiam, tamen non fuerint perfecta et omnino consummata, nisi spatio illorum sex dierum: tunc enim datus est illis ornatus, complementum, et perfectio. Quanto autem tempore status ille mundi tenebrosus duraverit, hoc est, utrum plus an minus quam unus dies continere solet, nec mini compertum est, nec opinor cuiquam mortalium nisi cui divinitus id esset patefactum.”—Comment. in Genesim, cap. 1, v. 4, n. 80. (15.) Petavius.—p. 307.“Nostra itaque sententia haec est; prima ilia Geneseos verba: In principio creavit Deus coelum et terram; non peculiare opus aliquod continere, quod initio, et ante dies sex molitus sit Deus: quasi ante lucem, ac reliquas deinceps opificii partes, qualecumque coelum ac terram creaverit. Sed esse generale quoddam effatum, quo omnia, quae sunt a Deo facta, complexus est. Etenim Moses, ut initio dicebam, Judaeos statim edocere voluit; totam illam aspectabilem rerum universitatem a Deo conditore profectam esse. Quare ita pronuntiavit, tanquam diceret: Quidquid videtis et quodcumque coeli ac terrae comprehendit ambitus, una cum coelo ipso, terrÂque, id omne fabricatus est initio Deus. Postea vero per partes, ac singillatim, ut quaeque est elaborata, decripsit.”—De Opificio Sex Dierum, Lib. i. cap. 2, sect. 10. “Imprimis ante dierum sex initium solam cum aqua terram extitisse credimus:.... Habet haec opinio fidem ex Mosis narratione; qui ante coelum id est firmamentum, terram, et aquarum abyssum extitisse refert.... Nam illud Severiani valde probatur, prima die Deum omnia creasse: reliquis autem diebus, ex jam extantibus: Ubi primam diem non lucis tantum creatione circumscribit: sed quod ante illam factum est, id eidem tribuit. Quod intervallum quantum fuerit, nulla divinatio posset assequi. Neque vero mundi corpora illa, quae prima omnium extitisse docui, aquam et terram, arbitror eodem, in quem lucis ortus incidit, fabricata esse die; ut quibusdam placet, haud satis firma ratione.”—Ibid., cap. 10, sect. 6. (16.) A Lapide.—p. 307.“S. Basilius et Beda putant coelum et terram non primo die, sed paulo ante primum diem, utpote ante lucem, create esse. Verum haec non ante, sed ipso primo die, puta initio primae diei, antequam lux produceretur, creata esse, patet Exodi xx. v. 11.”—Comment. in Genes., cap. 1, v. 1. (17.) Saint Augustine.—p. 308.“Fecisti ante omnem diem in principio coelum et terram.”—Confess. Lib. xii. cap. 12: see also Lib. xii. cap. 8. And again, De Genesi ad Litteram, Lib. i. cap. 9, he writes:—“Atque illud ante omnem diem fecisse intelligitur, quod dictum est, In principio fecit Deus coelum et terram; ... Terrae autem nomine invisibilis et incompositae, ac tenebrosa abysso, imperfectio corporalis substantiae significata est, unde temporalia illa fierent, quorum prima esset lux.” (18.) Petavius.—p. 311.“Quod intervallum quantum fuerit, nulla divinatio posset assequi.”—De Opific. Sex Dierum, Lib. i. cap. 10, sec. 6. (19.) Perrerius.—p. 311.“Quanto autem tempore status ille mundi tenebrosus duraverit, hoc est, utrum plus an minus quam unus dies continere solet, nec mihi compertum est, nec opinor cuiquam mortalium, (20.) Hugh of Saint Victor.—p. 311.“Fortassis jam satis est de his hactenus disputasse, si hoc solum adjecerimus quanto tempore mundus in hac confusione, prius quam ejus dispositio inchoaretur, perstiterit. Nam quod illa prima rerum omnium materia, in principio temporis, vel potius cum ipso tempore exorta sit, sonstat ex eo quod dictum est: in principio creavit Deus coelum et terram. Quamdiu autem in hac informitate sive confusione permanserit, Scriptura manifeste non ostendit.”—De Sacram., Lib. i., pars i. cap. 6. (21.) Saint Augustine.—p. 319.“Qui dies cujusmodi sint, aut perdifficile nobis, aut etiam impossibile est cogitare; quanto magis dicere.”—De Civitate Dei, Lib. xi. cap. 6. Again: “Arduum quidem et difficillimum est viribus intentionis nostrae, voluntatem scriptoris in istis sex diebus mentis vivacitate penetrare.”—De Genesi ad Litteram, Lib. iv. cap. 1. (22.) Idem.—p. 319.“Ac sic per omnes illos dies units est dies, non istorum dierum consuetudine intelligendus, quos videmus solis circuitu determinari atque numerari; sed alio quodam modo, a quo et illi tres dies, qui ante conditionem istorum luminarium commemorati sunt, alieni esse non possunt. Is enim modus non usque ad diem quartum, ut inde jam istos usitatos cogitaremus, sed usque ad sextum septimumque perductus est; ut longe aliter accipiendus sit dies et nox, inter quae duo divisit Deus, et aliter iste dies et nox, inter quae dixit ut dividant luminaria quae creavit, cum ait, ‘Et dividant inter diem et noctem.’ Tunc enim hunc diem condidit, cum condidit solem, cujus praesentia eumdem exhibet diem: ille autem dies primitus conditus jam triduum peregerat cum haec luminaria illius diei quarta repetitione creata sunt.”—De Genesi ad Litteram, Lib. iv. cap. 26. “De quo enim Creatore (23). Philo JudÆus.—p. 320.“Tum igitur omnia simul sunt condita. In quo quidem universali opificio necesse erat servari ordinem.”—De Mundi Opificio; Edit. Francofurti, p. 14. This passage may, at first sight, appear somewhat obscure; but the meaning of it is made clear enough, when we read elsewhere in the same writer: “Rusticanae simplicilatis est putare, sex diebus, aut utique certo tempore mundum conditum.... Ergo cum audis: ‘Complevit sexto die opera, intelligere non debes de diebus aliquot, sed de senario perfecto numero.’”—De Legis Allegor.; Edit. Francofurti, p. 41. (24). Clement of Alexandria.—p. 320.Stromatum, Lib. vi. Edit. Benid. p. 291; Edit. Migne, Patrum Graec. Cursus Completus, vol. 9, pp. 370-5. See also Dissertatio de Libris Stromatum, by the learned Benedictine, Nicholas le Nourry, cap. viii. artic. 1. (25). Origen.—p. 320.“Quod autem prima die lucem, secunda firmamentum creaverit, tertia aquae quae sub coelo erant, in suis fuerint collectae receptaculis, atque ita terra solius naturae administratione suos fructus protulerit; quod quarta creata fuerint luminaria et stellae, quinta vero natatilia, sexta demum terrestria et homo, haec omnia, prout facultas tulit, in nostris in Genesim commentariis explicavimus. Quin et supra contra eos qui obvio sensu Scripturam interpretantes asserunt sex dies ad creationem mundi insumptos fuisse, adduximus hunc locum: ‘Iste est liber generationis coeli et terrae quando “Cum ex supra dictis constet, nullam e rebus creatis prius altera factam esse, sed res omnes factas uno eodemque mandato simul extitisse.”—Oratio ii. Contra Arianos, n. 63. Edit. Bened. p. 418. New Edition, p. 528. Edit. Migne, Patr. Graecor. Cursus Completus, p. 275. (27.) Saint Eucherius.—p. 320.Speaking strictly we should rather say the author of a Commentary upon Genesis belonging to a very early period of the Church, ascribed by some to Saint Eucherius, and usually published with his works. This author says, no doubt, that God first, in the beginning, created the substance of all things, and afterward developed the various forms on successive days (Gen. ii. 4): but then he tells us expressly that the (28.) Procopius of Gaza.—p. 320.We quote this writer on the authority of Perrerius, from whom the following passage is taken. “Idem censet hoc loco Procopius GazÆus: Mozen enim, inquit, in describendo mundi opificium, sex dierum distinctione usum esse docendi gratia ob tarditatem, videlicet, ruditatemque JudÆorum, quibus hÆc scribebat: qui quÆ Deus simul fecerat, ob tantam eorum multitudinem atque varietatem simul et indiscrete capere et comprehendere, ut erant angustissimis ingeniis nequaquam potuissent.”—In Genes., cap. 2, vers. 4, 5, 6, n. 179. (29.) Albertus Magnus.—p. 320.“Videtur mihi Augustino consentiendum.”—Summa P. 1, QuÆst. 12, art. 6. See Pianciani, Cosmogonia Naturale, p. 23. (30.) Saint Thomas.—p. 320.Summa Pars. 1. QuÆst. 74, art. ii.; also in an earlier work, Super Libros Sententiarum Petri Lombardi Commentarius, Distinct. xii. art. i. and iii. Having explained the opinion of Saint Augustine that there was no real succession in the order of time between the various works of the creation, but that all were created together; and also the opinion of other Holy Fathers, that there was a real succession, he continues thus: “Prima ergo opinio [Sancti Augustini] magis (31.) Cardinal Cajetan.—p. 320.We are again indebted to Perrerius for the views of Cardinal Cajetan. He writes thus: “Accedit huic sententiÆ Cajet. in Comment. super i. cap. Genes., et distinctionem sex dierum putat in id positam a Mose, quo facilius declararet naturalem rerum ordinem, consequentiam et dependentiam. Sic enim res suaptÈ natura inter se aptÆ et connexÆ sunt, ut si mundum successivÈ voluisset Deus facere, non alio ordine vel successione, quÀm ut hic narratur, facturus eum fuisset.”—In Genes., cap. ii. vers. 4, 5, 6, n. 179. (32.) Venerable Bede.—p. 323.“Aperte intelligi quia diem hoc loco Scriptura pro omni illo tempore ponit quo primordialis natura formata est. Neque enim in unoquolibet sex dierum coelum factum est et sideribus illustratum, et terra est separata ab aquis, atque arboribus et herbis consita; sed more sibi solito Scriptura diem pro tempore ponit; quomodo Apostolus, cum ait, ‘Ecce nunc dies salutis,’ non unum specialiter diem, sed totum significat tempus hoc quo in praesenti vita pro aeterna salute laboramus.”—Hexaemeron, Lib. i. in Gen. ii. 4; Edit. Migne, Patr. Lat. Cursus Completus, vol. 91, p. 39. (33.) Saint Augustine.—p. 323.“Superius septem dies numerantur, nunc unus dicitur dies, quo die fecit Deus coelum et terram, et omne viride agri, et omne pabulum, cujus diei nomine omne tempus significari bene intelligitur. Fecit enim Deus omne tempus simul cum omnibus creaturis temporalibus, quae creaturae visibiles coeli et terrae nomine significantur.”—De Genesi contra Manichaeos, Lib. ii. cap. 3, n. 4. (34.) Molina.—p. 323.“Dicunt Doctores communiter, Moysem eo loco sumpsisse diem pro tempore juxta illud Deuteronomii xxxii., juxta est dies perditionis, ... et alibi saepe, in Scriptura sumitur dies pro tempore.”—In primam partem, De opere sex dierum, D. I. See Pianciani, Cosmogonia Naturale, p. 27. (35.) Bannez.—p. 323.“Dies potest accipi pro quacumque duratione et mensura.”—In Summa, Pars 1. QuÆst. 73. (36.) Perrerius.—p. 323.“Nec officit huic sententiae, quod paullo superius ex cap. ii. Geneseos prolatum est, ‘In die quo fecit Dominus Deus coelum et terram.’ Ibi enim dies pro tempore, sicut crebro fit in Scriptura, positus est.”—In Gen. cap. i. v. 4, n. 80; see also cap. ii., n. 186. (37.) Petavius.—p. 323.“Postquam Moyses sex dierum opificium toto primo capite descripsit, mox in sequenti summatim universeque colligens, ‘Istae sunt,’ inquit, ‘generationes coeli et terrae, quando creata sunt, in die quo fecit Dominus Deus coelum et terram.’ Quae verba non unius diei mentionem faciunt, ut quibusdam videtur; qui primum diem designari putant, in quo factum illud est, praeter lucem, quod initio libri Moyses explicat, ‘In principio creavit Deus coelum et terram.’ Sed eam nos opinionem minime probamus, ac supra docuimus, diei nomen istic usurpari pro tempore: quod apud Graecos Latinosque, non minus quam Hebraeos, usitatem est. Exemplo sit Ciceronis illud ex libro secundo in Verrem: ‘Itaque cum ego diem in Siciliam inquirendi prexiguam postulavissem, invenit iste, qui sibi in Achaiam biduo breviorem diem postularet.’ Igitur cum dixisset, in die, id est tempore illo, factum esse coelum et terram, hoc est perpolitum et elaboratum esse sex continuis diebus,” etc.—De Opificio Sex Dierum, Lib. i. cap. 14, sect. 1. (38.) Saint Augustine.—p. 335.“Tres enim dies superiores quomodo esse sine sole potuerunt, cum videamus nunc solis ortu et occasu diem transigi, noctem vero fieri solis absentia, cum ab alia parte mundi ad orientem redit? Quibus respondemus, potuisse fieri ut tres superiores dies singuli per tantam moram temporis computarentur, per quantam moram circumit sol, ex quo procedit ab oriente quousque rursus ad orientem revertitur. Hanc enim moram et longitudinem temporis possent sentire homines etiamsi in speluncis habitarent, ubi orientem et occidentem solem videre non possent. Atque ita sentitur potuisse istam moram fieri etiam sine sole antequam sol factus esset, atque ipsam moram in illo triduo per dies singulos computatam. Hoc ergo responderemus, nisi nos revocaret, quod ibi dicitur, ‘Et facta est vespera et factum est mane,’ quod nunc sine solis cursu videmus fieri non posse. Restat ergo ut intelligamus, in ipsa quidem mora temporis ipsas distinctiones operum sic appellatas, vesperam propter transactionem consummati operis, et mane propter inchoationem futuri operis; de similitudine scilicet humanorum operum, quia plerumque a mane incipiunt, et ad vesperam desinunt. Habent enim consuetudinem Divinae Scripturae de rebus humanis ad divinas res verba transferre.”—De Genesi contra Manichaeos, Lib. i. cap. 14, n. 20. (39.) Saint Eucherius.—p. 335.It is uncertain, as we before observed, if this commentary is the genuine work of Saint Eucherius; at all events it is the production of some learned and Catholic writer of the fifth or sixth century. His words run thus: “Vespere conditae creaturae terminus; mane initium condendae creaturae alterius.”—Comment. in Genes. cap. i. v. 4; Edit. Migne, Patr. Latin. Cursus Completus, vol. 50, p. 897. And again in v. 10 et seqq.:—“Si quarto die facta sunt luminaria, quomodo tres dies jam ante fuerunt? nisi ut intelligamus, in ipsa hora temporis ipsas operum distinctiones ita appellatas; vesperam propter transactionem consummati operis; mane propter inchoationem futuri diei; in similitudinem humanorum operum (40.) Venerable Bede.—p. 335.“Quid est vespere nisi ipsa perfectio singulorum operum? et mane, id est inchoatio sequentium?”—De Sex Dierum Creatione, De Prima Die; Edit. Migne, Patrum Lat. Cursus Completus, vol. 93, p. 210. In another place he says: “Vespere autem in toto illo triduo, antequam luminaria essent, consummati operis terminus non absurde fortasse intelligitur; Mane autem futurÆ operationis significatio.”—In Pentateuchum Comment. Gen. cap. i.; Edit. Migne, vol. 91, p. 194. (41.) Saint Hildegarde.—p. 335.“Sex enim dies, sex opera sunt; quia inceptio et completio singuli cujusque operis dies dicitur.”—Epist. ad Colonienses. See Pianciani, Cosmogonia, p. 34. (42.) Saint Augustine.—p. 342.“Dies autem septimus sine vespere est nec habet occasum.”—Confess. Lib. xiii. cap. xxxvi. (43.) Venerable Bede.—p. 342.“Quia finem non habet, neque ullo termino clauditur.”—De Sex Dierum Creatione, De Die Septima; Edit. Migne, Patr. Lat. Cursus Completus, vol. 93, p. 218. And elsewhere he says: “Septimus dies coepit a mane et in nullo vespere terminatur.”—In Pentateuch Comment., Gen. ii.; Edit. Migne, vol. 91, p. 203. (44.) Saint Augustine.—p. 355.“Eligat quis quod potest: tantum ne aliquid temere atque incognitum pro cognito asserat; memineritque se hominem de divinis operibus quantum permittitur quÆrere.”—De Genesi Liber Imperfectus, cap. ix., n. 80. |