QuÆ in ipso Ætatis flore Obiit. Junii 16. 1685.Heu jacet, fato victa, QuÆ stabat ubique victrix Forma, ingenio, religione; Plura collegerat in se UnÂ, QuÀm vel sparsa mireris in omnibus! Talem quis pingat, nisi penicillo quod tractavit? Aut quis canat, nisi PoËta sui similis? Cum tanta sciret, hoc Unum ignoravit, Quanta, nempe, esset; Aut si norit. Mirare Modestiam, Tantis incorruptam dotibus. Laudes meruisse satis illi fuit, Has ne vel audiret, laudatores omnes fugerat, Contenta paterno Lare, Dum & sibi Aula patebat adulatrix. Mundum sapere an potuit, QuÆ ab infantia Christum sapuerat? Non modo semper Virgo, Sed & virginum Exemplar. Gentis suÆ Decus, Ævi Splendor, Sexus Miraculum. Null Vertute inferior cuiquam, Cuilibet superior multÂ. Optimi DeliciÆ patris, Etiam numeros optimÂque prole fortunatissimi: Priorem tamen invidit nemo, (Seu frater, seu soror) Quin potius coluere omnes, omnibus suavem & officiosam, Amorisque commune Vinculum & Centrum. Vix ista credes. Hanc si nescieris; Credet majora qui scierit. Abi Viator, & Plange: Si eam plangi oporteat, Cui, tam piÈ morienti, Vel Coelites plauserint. |