XXVII. A DISHONEST LONDONER

Previous

Hoc nuper cuidam accidit apud Britannos, medico mihi ut patria communi, ita et amicitia coniunctissimo. Civem quendam Londoniensem, virum egregie nummatum et habitum adprime probum, arte curaque sua liberarat, non sine suo ipsius periculo; nam is pestilentissima 5 febre tenebatur. Et ut fit in periculis, medico montes aureos fuerat pollicitus, si non gravaretur sibi in tanto vitae discrimine dexter adesse, obtestatus et amicitiam quae illi cum eo intercedebat. Quid multis? Persuasit et iuveni et Germano. Adfuit, 10 nihil non fecit; revixit ille. Ubi verecunde de pecunia medicus admonuerat, elusit nugator, negans de mercede quicquam addubitandum, ceterum arcae nummariae clavem penes uxorem esse: 'et nosti' inquit 'mulierum ingenium. Nolo sentiat tantam pecuniae summam a 15 me datam.' Deinde post dies aliquot hominem obvium forte factum, iam nitidum et nulla morbi vestigia prae se ferentem, appellavit et nondum datae mercedis admonuit. Ille constanter asseverare pecuniam suo iussu ab uxore numeratam esse. Medicus negare factum. 20 Hic vide quam ansam bonus ille vir arripuerit. Cum forte medicus eum Latine numero singulari appellasset, ibi velut atroci lacessitus iniuria, 'Vah,' inquit 'homo Germanus tuissas Anglum?' Moxque velut impos animi, prae iracundia caput movens diraque minitans, 25 subduxit sese. Atque ad eum modum honestus ille civis elusit, dignus profecto quem sua pestis repetat.

Risimus quidem fabulam, nec tamen sine dolore propter indigne frustratum amicum, nec sine tam insignis ingratitudinis admiratione. Referunt gratiam 30 leones in periculis adiuti; meminerunt officii dracones. Homo homini, amicus amico sic merito, pro mercede quae nulla satis digna rependi poterat, ludibrium reponit. Atque haec in facti detestationem diximus, non in gentis odium. Nec enim par est ex hoc uno nebulone 35 Britannos omnes aestimari.

                                                                                                                                                                                                                                                                                                           

Clyx.com


Top of Page
Top of Page