Solebam illi canere fabulam de Ioanne Coleto, viro perenni hominum memoria digno. Pessime illi conveniebat cum patruo, viro admodum sene ac praefractis moribus. Lis erat non de lana caprina, nec de asini, quod aiunt, umbra, sed de magna summa pecuniarum, 5 ob quantam vel filius bellum indiceret patri. Coletus pransurus apud reverendissimum praesulem Guilhelmum archiepiscopum Cantuariensem iunxit me sibi in cymba. Interea legebat ex Enchiridio meo remedium iracundiae, nec tamen indicabat cur ea 10 legeret. Accubitus ordo forte sic dabat ut Coletus sederet e regione patrui, vultu subtristi, nec loquens nec prandens. Archiepiscopi vero rara quaedam est hac in re dexteritas, ut curet ne quis parum hilaris sit in convivio, sermones ad omnium affectus attemperans. 15 Per eum itaque iniectus est sermo de collatione aetatum. Hinc orta est inter mutos confabulatio. Denique patruus senum more gloriari coepit, quod tantus natu tantopere polleret viribus. A prandio nescio quid seorsum agitatum est inter illos. Ubi Coletus mecum 30 repetierat cymbam, 'Video,' inquit, 'Erasme, te felicem esse.' Ego admirabar cur hominem infelicissimum diceret felicem. Ibi denarravit quam atroci animo fuerit in patruum, adeo ut propemodum statuisset omnibus Christianae modestiae repagulis refractis et 35 cognationis affectu contempto manifestum bellum suscipere cum patruo: eaque gratia cepisse meum Enchiridion in manus, ut iracundiae remedium quaereret, et profuisse. Mox ex ea qualicunque confabulatione quae orta est in prandio, utrinque diluta est 40 amarulentia, sic ut mox Archiepiscopo sequestro facile res omnis inter eos composita sit. |