Annis aliquot ante quam Italiam adii, exercendae Graecitatis causa, quando non erat praeceptorum copia, verteram Hecubam Euripidis, tum agens Lovanii. Ad id audendum provocarat F. Philelphus, qui primam eius fabulae scenam vertit in oratione quadam funebri, 5 parum ut tum mihi visum est feliciter. Porro cum stimulos adderet tum hospes meus Ioannes Paludanus, eius Academiae rhetor, vir si quis alius exacto iudicio, perrexi quo coeperam. Deinde ubi literis ac montibus, quod aiunt, aureis amicorum pellectus redieram in 10 Angliam, addidi praefationem et carmen iambicum plus quam extemporarium, cum forte vacaret membrana, atque auctoribus eruditis amicis sed praecipue Guilhelmo Grocino, qui tum inter multos Britanniae doctos primam laudem tenebat, obtuli libellum dicatum 15 reverendissimo praesuli Guilhelmo archiepiscopo Cantuariensi, totius Angliae primati et eius regni Cancellario, hoc est iudici summo. Hoc erat tum notitiae nostrae felix auspicium. Is cum me paucis salutasset ante prandium, hominem minime multiloquum 20 aut ambitiosum, rursus a prandio paucis confabulatus, ut est et ipse moribus minime molestis, dimisit cum honorario munere, quod suo more solus soli dedit, ne vel pudore vel invidia gravaret accipientem: id actum est Lambethae. Dum ab hoc redimus cymba vecti, 25 quemadmodum illic mos est, inter navigandum rogat me Grocinus quantum accepissem muneris; dico summam immensam, ludens. Cum ille rideret, quaero causam risus, et an non crederet Praesulis animum esse talem, qui tantum dare vellet; aut fortunam esse talem 30 ut tantam benignitatem ferre non posset; aut opus non esse dignum aliquo magnifico munere. Tandem edito muneris modo, cum ludens rogarem cur tantillum dedisset, urgenti respondit, nihil horum esse, sed obstitisse suspicionem, ne forte idem operis alibi dedicassem alteri. 35 Eam vocem admiratus, cum rogarem unde nam ea suspicio venisset homini in mentem, ridens 'Quia sic' inquit 'soletis vos'; significans id solere fieri a nostrae farinae hominibus. Hic aculeus cum inhaereret animo meo rudi talium dicterioram, simulatque me Lutetiam 40 receperam, inde petiturus Italiam, librum Badio tradidi formulis excudendum, adiecta Iphigenia Aulidensi, quam fusius ac liberius verteram agens in Anglia; et cum unam duntaxat obtulissem Praesuli, utramque dicavi eidem. Sic ultus sum Grocini dictum, cum 45 interim non haberem in animo revisere Britanniam, nec de repetendo Archiepiscopo cogitarem: tanta tum erat in tam tenui fortuna superbia. |