V. A VISIT TO COURT

Previous

Edidimus olim carmen de laudibus regis Henrici septimi et illius liberorum, nec non ipsius Britanniae. Is erat labor tridui, et tamen labor, quod iam annos aliquot nec legeram nec scripseram ullum carmen. Id partim pudor a nobis extorsit, partim dolor. Pertraxerat me 5 Thomas Morus, qui tum me in praedio Montioii agentem inviserat, ut animi causa in proximum vicum exspatiaremur. Nam illic educabantur omnes liberi regii, uno Arcturo excepto, qui tum erat natu maximus. Ubi ventum erat in aulam, convenit tota pompa, non solum 10 domus illius verum etiam Montioiicae. Stabat in medio Henricus annos natus novem, iam tum indolem quandam regiam prae se ferens, hoc est animi celsitudinem cum singulari quadam humanitate coniunctam. A dextris erat Margareta, undecim ferme annos nata, 15 quae post nupsit Iacobo Scotorum regi. A sinistris Maria lusitans, annos nata quatuor. Nam Edmondus adhuc infans in ulnis gestabatur. Morus cum Arnoldo sodali salutato puero Henrico, quo rege nunc floret Britannia, nescio quid scriptorum obtulit. Ego, quoniam 20 huiusmodi nihil exspectabam, nihil habens quod exhiberem, pollicitus sum aliquo pacto meum erga ipsum studium aliquando declaraturum. Interim subirascebar Moro quod non praemonuisset, et eo magis quod puer epistolio inter prandendum ad me misso 25 meum calamum provocaret. Abii domum, ac vel invitis Musis, cum quibus iam longum fuerat divortium, carmen intra triduum absolvi. Sic et ultus sum dolorem meum et pudorem sarsi.

                                                                                                                                                                                                                                                                                                           

Clyx.com


Top of Page
Top of Page