No. VII. DEDICATION TO THE LATIN TRANSLATION

Previous

OF THE

????? ?as?????.

"Serenissimo et Potentissimo MonarchÆ, Carolo Secundo. Dei Gratia MagnÆ BritanniÆ, FranciÆ et HiberniÆ Regi, Fidei Defensori, &c.

Serenissime Rex,

Prodeat jam sub tuis auspiciis illa patris tui gloriosissimi imago, illa qu magis ad Dei similitudinem, quÀm quÀ Rex aut homo accedit. Prodeat vero eo colore peregrino, quo facta omnibus conspectior fiat publica. Ita enim tu voluisti, ut sic lingua omnium communi orbi traderem, in qua utinam feliciorem tibi operam navare licuisset, ut illam nativam elegantiam, illam vim verborum et lumina, illam admirabilem sermonis structuram exprimerem. Quod cum fieri (fortasse nec a peritissimis) À me certÈ non possit, prÆstat interim ut cum aliqua venustatis injuria magnam partem EuropÆ alloquatur, quam intra paucos suÆ gentis clausa apud cÆteros omnes conticescat. Sunt enim hic velut quÆdam Dei magnalia quÆ spargi expedit humano generi, et in omnium linguis exaudiri: id pro mea facultate curavi, ut si non sensa tanti authoris ornatÈ, at perspicuÈ et fidÈ traderem, imo nec ab ipsa dictione et phrasi (quantum Latini idiomatis ratio permittit) vel minimum recederem. Sacri enim codicis religiosum esse decet interpretem: et certe proxime ab illo sacro et adorando codice, (qui in has comparationes non cadit,) spera non me audacem futurum, si dixero nullum inter cÆteros mortalium, vel autore vel argumento illustriorem, vel in quo viva magis pietas et eximie Christiana spiratur.

Habet vero sanctitas regia nescio quid ex fortunÆ suÆ majestate sublimius quiddain et augustius, et quÆ imperium magis obtinet in mentes hominum, et reverentia majore accipitur: quare et his maxime instrumentis usus est Deus, qui illam partem sacrÆ paginÆ ad solennem Dei cultum pertinentem, psalmos scilicet, et hymnos: cÆteraque ejusmodi perpetuis ecclesiÆ usibus inservitura, transmitterent hominibus, et auctoritatem quandam conciliarent. Quid quod libentius etiam arripiunt homines sic objectam et traditam pietatem. Quod et libro huic evenit, et erit magis eventurum, quo jam multo diffusior plures sui capaces invenerit.

Magnum erat profecto sic meditari, sic scribere; multo majus sic vivere, sic mori: ut sit hÆc pene nimia dictu pietas exemplo illius superata. Scit hÆc illa orbis pars miserrima jam et contaminatissima. Utinam hanc maturius intellexissent virtutem, quam jam sero laudant, et admirantur amissam, nec ill opus fuisset dir fornace, qu tam eximia regis pietas exploraretur, ex qua nos tantum miseri facti sumus, ille omnium felicissimus; cujus illa pars vitÆ novissima et Ærumnosissima et supremus dies, (in quo hominibus, et angelis spectaculum factus stetit animo excelso et interrito, summum fidei, constantiÆ, patientiÆ exemplar, superior malis suis, et tot simul conjest inferni malitiÂ) omnes omnium triumphos et quicquid est humanÆ gloriÆ, susuperavit. Nihil egistis O quot estis, hominum! (sed nolo libro sanctissimo quicquam tetrius prÆfari, nec qaos ille inter preces nominat, maledicere) nihil, inquam, egistis hoc parricidio, nisi quod famam illius et immortalitatem cum Æterno vestro probro et scelere conjunxistis. Nemo unquam ab orbe condito tot veris omnium lacrymis, tot sinceris laudibus celebratus est. Nulli unquam principum in secundis agenti illos fictos plausus vel metus dedit, vel adulatio vendidit, quÀm hic verissimos expressere fuga, carcer, theatrum et illa omnium funestissima securis, qua obstupe, fecit hostes moriens et cÆsus triumphavit.

Tu interim (Rex augustissime) vera et viva patris effigies, (cujus inter summas erat felicitates humanas, et in adversis solatium te genuisse, in quo superstite mori non potest) inflammeris maxime hoc mortis illius exemplo, non tam in vindictÆ cupidinem, (in quem alii te extimulent, non ego) quam in heroicÆ virtutis, et constantiÆ zelum: hanc vero primum adeas quam nulla vis tibi invito eripiet, hÆreditariam pietatem; et quo es in tuos omnes affectu maxime philostorgo, hunc librum eodem tecum genitore satum amplectere; dic sapientiÆ, soror mea es, et prudentiam affinem voca; hanc tu consule, hanc frequens meditare, hanc imbibe penitus, et in animam tuam transfunde. Vides in te omnium conjectos oculos, in te omnium bonorum spes sitas, ex te omnium vitas pendere, quas jamdiu multi tÆdio projecissent, nisi ut essent quas tibi impenderent. Magnum onus incumbit, magna urget procella, magna expectatio, major omnium, quam quÆ unquam superius, virtutum necessitas: an sit regnum amplius in Britannia futurum, an religio, an homines, an Deus, ex tua virtute, tua fortuna dependet: immo, sola potius ex Deo fortuna; cujus opem quo magis hic necessariam agnoscis, prÆsentaneam requiris, eo magis magisque, (quod jam facis) omni pietatis officio promerearis: et illa quÆ in te largÈ sparsit bonitatis, prudentiÆ, temperantiÆ, justitiÆ, et omnis regiÆ virtutis semina foveas, augeas, et in fructum matures, ut tibi Deus placatus et propitius, quod detraxit patri tuo felicitatis humanÆ, tibi adjiciat, et omnes illius Ærumnas conduplicatis in te beneficiis compenset, et appelleris ille restaurator, quem te unicÉ optant omnes et sperant futurum, et ardentissimis precibus expetit.

Majestatis tuÆ humillimus devotissimusque subditus et sacellanus,

Jo. Earles.


                                                                                                                                                                                                                                                                                                           

Clyx.com


Top of Page
Top of Page