APPENDIX.

Previous

The following are extracts from the “ChristianÆ Religionis Institutio,” of Faustus Socinus:

Q. Quid igitur de Dei natura, sive essentia, nosse omnino nos debere statuis?

R. HÆc duo in summa. Quod sit et quod unus tantum sit.

* * * * *

Q. Verum quid quÆso saltem de Spiritu Sancto nunc mihi dicis de quo isti similiter affirmant eum esse divinam personam, nempe tertiam, et unum atque eundem numero Deum cum Patre et Filio?

R. Nempe illum non esse personam aliquam a Deo cujus est spiritus, distinctam, sed tantum modo (ut nomen ipsum Spiritus, quod flatum et afflationem, ut sic loquar, significat, docere potest) ipsius Dei vim et efficaciam quandam, id est eam, quÆ secum sanctitatem aliquam afferat.

* * * * *

Q. Quid censes de Christi natura sive essentia nobis cognitii esse necessarium?R. Id, ut antea dixi, sine cujus cognitione voluntas Dei erga nos per ipsum Christum patefacta, a nobis vel sciri, vel servari nequeat.

Q. Quid igitur ex iis quÆ ad Christi naturam sive essentiam pertinent, ejusmodi esse censes?

R. Vix quidquam. Nam quÆdam, quÆ ad ipsius Christi personam alioqui pertinent, et nobis omnino ob prÆdictam causam cognita esse debent, non naturalia illi sunt, sed a Deo postmodum ipsi data et concessa, et sic ad Dei voluntatem sunt referenda, et quidem ad primam quam fecimus ejus partem, id est ad Dei operationes.

Q. QuÆ nam sunt ista?

R. Divinum imperium quod in nos habet. Rom. xiv. 9.; et suprema illa majestas. Ephes. i. 20, &c.; qua quidquid usquam est, aut excogitari potest, prÆter unam tantum ipsius Dei majestatem longe excellit. 1 Cor. xv. 27. Phil. ii. 8, 9. Heb. ii. 9. HÆc enim Christo haud naturalia esse, sed a Deo Patre illi data fuisse, ipsumque ea per et propter mortem atque obedientiam et resurrectionem suam adeptum esse, apertissime scriptura testatur.

Q. Cur vero hÆc de Christo cognoscere omnino debemus?

R. Quia, ut Christum divino cultu officiamus vult Deus. Joh. v. 25. Psal. xlv. 12. Heb. i. 6. Philip. ii. 10.; ejus generis, inquam, cultu cujus is est, quem ipsi Deo exhibere debemus.

* * * * *

Q. Quid de ipsa tamen Christi essentia seu natura statuis?

R. De Christi essentia ita statuo, illum esse hominem. Rom. v. 15.; in virginis utero, et sic sine viri ope, divini spiritus vi conceptum ac formatum. Matt. i. 20. 23. Luc. i. 35.; indeque genitum, primum quidem patibilem ac mortalem. 2 Cor. xiii. 4.; donec, scilicet munus sibi a Deo demandatum hie in terris obivit; deinde vero postquam in coelum ascendit, impatibilem et immortalem factum. Rom. vi. 9.

* * * * *

Q. Quid enim primum sibi vult, quod innuis hoc quod Christus Dei filius sit proprius et unigenitus non omnino ad ejus naturam pertinere?

R. Divina ista Christi filiatio, eatenus tantum ad ejus naturam aliquo modo referri potest, quatenus id respicit quod Christus divini Spiritus vi sine viri ope in virginis utero conceptus et formatus fuit. Nam hujusce rei causa eum Dei filium vocatum ire, ipsius Dei Angelus ipsimet virgini, ex qua natus est, prÆdixit. Luc. i. 35; et quidem consequenter Dei filium proprium et unigenitum, cum nemo alius hac ratione, et ab ipso primo ortu Dei films unquam extiterit.

* * * * *R. Quod attinet ad primum testimonium quod habetur (i.e. of prÆexistence) Joh. i. 3. Dictio universalis omnia non prorsus universaliter accipienda est, sed ad subjectam materiam restringenda, ut scilicet ea tantum omnia complectatur, quÆ ad Evangelium pertinent.

Q. Sed quid dices, quod in loco isto apud Johannem additur; sine verbo, id est Deo filio, nihil esse factum?

R. Immo cum certum esse videatur, mox sequentia verba quod factum est (quidquid nonnulli contra sentiant) cum additione ista conjungenda esse: dicendum potius videtur, voluisse Evangelistam cum ista addidit indicare se de quibusdam nunquam antea et nova ac mirabili ratione factis loqui. Nam ad docendum simpliciter se loqui de iis quÆ sunt facta nec semper fuerunt, satis habebat illa verba addere, et sine ipso factum est nihil. Itaque mysterio non videtur carere, quod prÆterea addit quod factum est; subaudi novum et mirabile, ad mundi ipsius statum pertinens, &c. &c.

* * * * *

Jam dictum est (est de poenis persolvendis primum agamus) poenam quam uniusquisque nostrum propter delicta sua pendere tenebatur, mortem Æternam esse. Hanc profecto Christus non subiit; et si cam subiisset, universi salutis nostrÆ et liberationis a peccatorum poena spes, et ratio funditus eversa fuisset. Immo si jam Christus non resurrexisset, vana, ut inquit Paulus. 1 Cor. xv. 14, 17.; esset Evangelii prÆdicatio, et nos adhuc essemus in peccatis nostris. Et tamen, si idcirco nos servasset Christus, quod poenas nostris peccatis debitas ipse sustinuisset, et nobis ejus rei fides quoad ejus fieri poterat facienda fuisset; eum nunquam resurgere, sed in morte perpetuo manere oportuisset: Op. Vol. p. 197, fol. Edit.

Ac dicitis, ut conjeci potest, animadvertendum esse, aliam in ipsa essentia divina personam patris esse, aliam personam filii: et Patri potuisse a Filio satisfieri seu ut satisfierat, vim suppeditari: nec tamen aliquid quod satisfactioni per solutionem facienda adversetur, committi. Sed dicite obsecro, nonne ipsius filii personÆ non minus quam patris satisfaciendum fuisse affirmatis. Si filius patri satisfacit, hoc est, quod illi debetur solvit: quis ipsi filio, quod ipsi debetur, dabit? Respondebitis, ut arbitror, si patri satisfactum fuit, filio quoque satisfactum esse; cum eadem sit utriusque voluntas . . . Quomodo patri a filio quidquam ullo parto solvi potuisset si quod unius aut est, aut fit, alterius reipsa esse necesse foret? . . . At vero quis deinde ambigere queat filium patri nihil dare posse: cum quidquid filius habet patris revera sit, et ipse Christus disertÈ dixerit, Joh. xvii. 10, omnia quÆ sua erant patris esse? Annon ex ipsa disciplina vestra, hoc est Dei essentiam non distinguere, sed partiri: si prÆter personarum proprietates, aliquid unam personam habere velitis quod alia non habeat. Filii autem personam proprietates suas patris personÆ pro peccatorum nostrorum satisfactione solvisse, cui unquam in mentem venire poteret? Ib. p. 202.

FINIS.

CHARLES WHITTINGHAM, CHISWICK.

                                                                                                                                                                                                                                                                                                           

Clyx.com


Top of Page
Top of Page