O quot odoriferi voitatis in aËre venti,
CÆruleum tegmen vestra sit ala mihi:
Tuque sedens Parnassus ubi caput erigit ingens,
Dextra veni, Clio: teque docente canam.
Jam suaves somnos Tholus affectare Theatri
Coeperat, igniflui trans laqueare poli:
AlectÛs consanguineam quo tempore Erinnyn,
Suave soporatam, coepit adire quies.
Lustra sed ecce labans claudo pede Lemnia linquit
Luridus (at lente lugubriterque) Deus:
Amisit veteres, amisit inultus, amores;
Teter habet Venerem terribilisque Cyclops.
Electri nebulas, potioraque somnia vero;
Quotque placent pueris gaudia, quotque joci;
Omnia tristiÆ fas concessisse superbÆ:
Admissum Pietas scitque premitque nefas.
Respice! Nonne vides ut Erostratus alter ad Ædem
Rursus agat flammas, spreta Diana, tuam?
Mox, Acheronteis quas Parca eduxit ab antris,
Druriacam nubes corripuere domum.
O ubi purpurei motus pueri alitis? o qui
Me mihi turbineis surripis, angor, aquis!
Duc, labyrintheum, duc me, mare, tramite recto
Quo rapidi fontes, pigra caterva, ruunt!
Jamque—soporat enim pectus Vindicta Virago;
Omnibus a venis sanguinis unda salit;
Gorgoneique greges prÆceps (adverte!) feruntur—
Sim, precor, o! semper sim tibi junctus ego.