escutcheon E Ego Frater Johannes-Marcus Larmenius, Hierosolymitanus, Dei gratia et Secretissimo Venerandi sanctissimique Martyris, Supremi Templi MilitiÆ Magistri (cui honos et gloria) decreto, communi Fratrum Consilio confirmato, super universum Templi Ordinem Summo et Supremo Magisterio insignitus, singulis has decretales litteras visuris salutem, salutem, salutem. Notum sit omnibus tam prÆsentibus quam Idcirco, Deo juvante, unoque Supremi Conventus Equitum consensu, apud eminentem Commendatorem et carissimum Fratrem, Franciscum-Thomam-Theobaldum Alexandrinum, Supremum Ordinis Templi Magisterium, auctoritatem et privilegia contuli, et hoc prÆsenti decreto pro vita confero, cum potestate, secundum temporis et rerum leges, Fratri alteri, institutionis et ingenii nobilitate morumque honestate prÆstantissimo, Summum et Supremum Ordinis Templi Magisterium summamque auctoritatem conferendi. Quod sic, ad perpetuitatem Magisterii, successorum non intersectam seriem et Statutorum integritatem tuendas. Jubeo tamen ut non transmitti possit Magisterium, sine commilitonum Templi Conventus Generalis consensu, quoties colligi valuerit Supremus iste Ne autem Languescant Supremi Officii munera, sint nunc et perenniter quatuor Supremi Magistri Vicarii, supremam potestatem, eminentiam et auctoritatem, super universum Ordinem, salvo jure Supremi Magistri, habentes; qui Vicarii Magistri apud seniores secundum professionis seriem, eligantur. Quod Statutum e commendato mihi et Fratribus voto sacrosancti supra dicti Venerandi Beatissimique Magistri nostri, Martyris (cui honos et gloria) Amen. Ego denique, Fratrum Supremi Conventus decreto, e suprema mihi commissa auctoritate, Scotos Templarios Ordinis desertores, anathemate percussos, illosque et Fratres Sancti Johannis HierosolymÆ, dominiorum MilitiÆ spoliatores (quibus apud Deum misericordia) extra girum Templi, nunc et in futurum, volo, dico et jubeo. Signa, ideo, pseudo-Fratribus ignota et ignoscenda constitui, ore commilitonibus tradenda, et quo, in Supremo Conventu, jam tradere modo placuit. QuÆ vero signa tantummodo pateant post debitam professionem et equestrem consecrationem, secundum Templi commilitonum Statuta, ritus et usus, supra dicto eminenti Commendatori a me transmissa, sicut a Venerando et Sanctissimo Martyre Magistro (cui honos et gloria) in meas manus habui tradita. Fiat sicut dixi. Fiat. Amen. Ego Johannes-Marcus Larmenius dedi, die decima tertia februarii 1324. Ego Franciscus-Thomas-Theobaldus Alexandrinus, Deo juvante, Supremum Magisterium acceptum habeo, 1324. Ego Arnulphus De Braque, Deo juvante, Supremum Magisterium acceptum habeo, 1340. Ego Johannes Claromontanus, Deo juvante, Supremum Magisterium acceptum habeo, 1349. Ego Bertrandus Duguesclin, Deo juvante, Supremum Magisterium acceptum habeo, 1357. Ego Johannes Arminiacus, Deo juvante, Supremum Magisterium acceptum habeo, 1381. Ego Bernardus Arminiacus, Deo juvante, Supremum Magisterium acceptum habeo, 1392. Ego Johannes Arminiacus, Deo juvante, Supremum Magisterium acceptum habeo, 1419. Ego Johannes Croyus, Deo juvante, Supremum Magisterium acceptum habeo, 1451. Ego Robertus Lenoncurtius, Deo juvante, Supremum Magisterium acceptum habeo, 1478. Ego Galeatius de Salazar, Deo juvante, Supremum Magisterium acceptum habeo, 1497. Ego Philippus Chabotius, Deo juvante, Supremum Magisterium acceptum habeo, 1516. Ego Gaspardus De Salciaco, Tavannensis, Deo juvante, Supremum Magisterium acceptum habeo, 1544. Ego Henricus De Monte Morenciaco, Deo juvante, Supremum Magisterium acceptum habeo, 1574. Ego Carolus Valesius, Deo juvante, Supremum Magisterium acceptum habeo, 1615. Ego Jacobus Ruxellius de Grancio, Deo juvante, Supremum Magisterium acceptum habeo, 1651. Ego Jacobus-Henricus De Duro Forti, dux de Duras, Deo juvante, Supremum Magisterium acceptum habeo, 1681. Ego Philippus, dux Aurelianensis, Deo juvante, Supremum Magisterium acceptum habeo, 1705. Ego Ludovicus-Augustus Borbonius, dux du Maine, Deo juvante, Supremum Magisterium acceptum habeo, 1724. Ego Ludovicus-Henricus Borbonius-Condoeus, Deo juvante, Supremum Magisterium acceptum habeo, 1737. Ego Ludovicus-Franciscus Borbonius-Conty, Deo juvante, Supremum Magisterium acceptum habeo, 1741. Ego Ludovicus-Hercules-Timoleo de Cosse-Brissac, Deo juvante, Supremum Magisterium acceptum habeo, 1776. Ego Claudius-MathÆus Radix de Chevillon, Templi senior Vicarius Magistri, adstantibus Fratribus Prospero-Maria-Petro-Michaele Charpentier de Saintot, Bernardo-Raymundo Fabre-Palaprat, Templi Vicariis Magistris, et Johnne-Baptista-Augusto de Courchant, Supremo PrÆceptore, hasce litteras decretales a Ludovico-Hercule-Timoleone Ego Bernardus-Raymundus Fabre-Palaprat, Deo juvante, Supremum Magisterium acceptum habeo: Die quarta novembris 1804. medallion Vow of the Knights of St. John. "Io N. faccio voto e prometto a Dio Omnipotente, ed alla Beata Maria sempre Vergine, Madre di Dio, ed a San Giovanni Battista d'osservare perpetuamente, con l'ajuta di Dio, vera obedienza a qualunque superiore che mi sera data da Dio e dalla nostra religione, e di piÙ vivere senza proprio e d'osservare castitÀ." medallion _ Votum, In nomine Dei Patris + et Filii + et Spiritus Sancti. Ego, Ordinis Templi Militiae Sanctae memetipsum ad praesens et in oevum devovens, libere solemniterque Obedientiae, Paupertatis, et Castitatis, sicut et Fraternitatis, Hospitalitatis et Praeliationis Votum suscipere profiteor; Quo voto firmam et non quassabilem edico voluntatem, ad Religionis Christianae, Ordinis Templi, Commilitonumque causam, tutelam et honorem, maximamque illustrationem, et ad Templi Sepulchrique Domini Nostri Jesu Christi Palestinae, Orientisque terrae et Patrum dominiorum recuperationem, gladium, vires, vitamque et singula alia mea impendendi, Regulae S. P. Bernardi, Chartae transmissionis, regulis, legibus, decretis, singulisque aliis actis, secundum Ordinis Statuta emissis me submittendi: nullos Equites creaturus, nullosve titulos aut gradus ritusque et usus Ordinis proditurus, nisi patuerit ex Statutis licentia: omni denique modo, sive in Ordinis domibus sive foras et in quocumque vitae, statu Supremo Magistro, omnibusque et singulis in Militia superioribus absolute obediturus. Sic Fratres meos Equites Templi, Sororesque Equitissas in charitate habendi, ut ipsos, Fratrumque Viduas et liberos, sicut et Sororum liberos, gladio, concilio, copiis, opibus, auctoritate, singulisque rebus meis adjuvem, illosque semper et ubique, nullo casu excepto, cuivis Commilitonum Templi non consorti praeferam; Pios peregrinos tuendi; captivorum propter crucem, infirmorumque et pauperum subsidio simul et solatio inserviendi: Infideles et incredulos, exemplo, virtute, bonis operibus, alloquiisque suasoriis oppugnandi: in Infideles autem et incredulos gladio Crucem aggredientes, propter Crucem gladio praeliandi: Ab omni impudicitia abhorrendi, et ad nullam carnis operam, nisi debitam, et tantum cum uxore legitima accedendi: Tandem apud singulas quas adibo Gentes, ipsarum, salvo Religionis Ordinisque jure, legibus et moribus obtemperandi: Gentibus vero Hospitalitate et amicitia Ordinem colentibus, Cuis et Equitis fidelissimi sacra officia praestandi. Haec sic, coram Equitibus (huicce Conventui adstantibus) Voveo, alta voce Dico, et Vovere Profiteor. Quod Votum Sanguine meo subsigno et confirmo, atque in tabulas (conventuales) iterum scribo et subsigno, subsignantibus supra dictis testibus. Gloria Patri + et Filio + et Spritui Sancto, + N.B.—The above Vow is always signed with the interpretation explained in the text annexed to it. medallions
|