(p.50.) [Bishop Pearson on Theological Science.] "Ad publicam TheologiÆ professionem electus et constitutus sum; cujus cum prÆstantiam dignitatemque considero, incredibili quadam dulcedine perfundit mirificeque delectat; cum amplitudinem difficultatemque contemplor, perstringit oculos, percellit animum, abigit longe atque deterret. "Cum Artes omnes ScientiÆque Athenis diu floruissent, cum novam sedem AlexandriÆ occuparent, cum ingenia Romana toto terrarum orbe personarent, etiam tum dixit Christus ad Apostolos, Vos estis lux mundi. Omnes aliÆ ScientiÆ, etiam cum maxime clarescerent, tenebris sunt involutÆ, et quasi nocte quadam sepultÆ. Tum sol oritur, tum primum lumine perfundimur, cum Dei cognitione illustramur; radii lucis non nisi de c[oe]lo feriunt oculos; cÆtera, quÆ artes aut scientiÆ nominantur, non AthenÆ sed noctuÆ. Quid enim? nonne animis immortalibus prÆditi sumus, et ad Æternitatem natis? QuÆ autem PhilosophiÆ pars perpetuitatem spirat? Quid Astronomicis observationibus fiet, cum c[oe]li ipsi colliquescent? Ubi se ostendet corporis humani peritus, et medicaminum scientia prÆclarus, cum corruptio induet incorruptionem? QuÆ MusicÆ, quÆ RhetoricÆ vires, cum Angelorum choro et Archangelorum c[oe]tibus inseremur? Si nihil animus prÆsentiret in posterum, e coÆvis sibi scientiis aliquid solatii carpere fas esset, secumque perituris delectari: sed in hoc tam exiguo vitÆ curriculo, et tam brevi, quid est, tam cito periturum, quod impleret animum, in infinita sÆculorum spatia duraturum? Sola TheologiÆ principia, ÆternÆ felicitatis certissima expectatione "CÆtera ScientiÆ exiguum aliquid de mundi opifice delibant, norunt; hÆc, aquilÆ invecta pennis, c[oe]li penetralia perrumpit, in ipsum Patrem luminum oculos intendit, et audaci veritate promittit, Deum nobis aliquando videndum sicut et nos videbimur. "Quantum igitur moli corporis [anima materiÆ expers,] quantum operosÆ conjecturÆ divina visio, quantum brevi temporis spatio Æternitas, quantum Parnasso Paradisus, tantum reliquis disciplinis Theologia prÆferenda est. "Sed hanc severam rebus humanis necessitatem imposuit Deus, ut quÆ pulcherrima sunt, sint et difficillima. Si Sacrarum Literarum copiam, si studiorum theologicorum amplitudinem prospicias, crederes promissionem divinam, sicut EcclesiÆ, ita doctrinÆ terminos nullos posuisse. "Scriptura ipsa, quam copiosa, quam intellectu difficilis! historiÆ quam intricatÆ! prophetiÆ quam obscurÆ! prÆcepta quam multa! promissiones quam variÆ! mysteria quam involuta! interpretes quam infiniti! LinguÆ, quibus exarata est, et nobis, et toti orbi terrarum peregrinÆ. Tres in titulo crucis consecratÆ sunt; satis illÆ erant, cum Christus moreretur; sed pluribus nobis opus est ut intelligatur. Latina parum subsidii prÆbet, originibus exclusa. GrÆcÆ magna est utilitas, nec tamen illa, si pura, multum valet; nam aliam priorem semper aut reddit, aut imitatur. HebrÆa satis per se obscura, nec plene intelligenda, sine suis conterraneis, Chaldaica, Arabica, Syriaca. Non est theologus, nisi qui et Mithridates! "Jam hÆc ipsa oracula EcclesiÆ Dei sunt commendata, ad illam a Christo ipso amandamur; illa testis, illa columna veritatis. Nec est unius aut Ævi, aut regionis, Ecclesia Dei: per totum terrarum orbem, quo disseminata, sequenda est; per Orientis vastissima spatia, per Occidentis regna diversissima: antiquissimorum Patrum sententiÆ percipiendÆ, quorum libri pene innumeri prodierunt, et nova tamen monumenta indies e tenebris eruuntur. "Quid dicam Synodos, diversarum provinciarum f[oe]tus? quid Concilia, e toto orbe coacta, et suprema auctoritate prÆdita? quid canonum decretorumque infinitam multitudinem? quorum sola notitia insignem scientiam professionemque constituit; et tamen TheologiÆ nostrÆ quantula particula est? "Quot hÆreses in Ecclesia pullularunt, quarum nomina, natura, origines detegendÆ: quÆ schismata inconsutilem Christi tunicam lacerarunt; quo furore excitata, quibus modis suppressa, quibus machinis sublata! "HÆc sunt quÆ me a professione deterrent, hÆc quÆ exclamare cogunt, t?? p??? ta?ta ??a???;" Bp. Pearson's Oratio Inauguralis, 'Minor Works,' (ed. Churton,) vol. i. pp.402-5. |