APPENDIX

Previous

APPENDIX I

? Experimentum Michaelis Scoti nigromantici.[326]

Si volueris per daemones haberi scientem, qui in forma magistri ad te veniet cum tibi placuerit, expedit tibi primo habere quandam cameram fulgentem et nitidam, in qua nunquam mulier non conversetur, nec vir ante inchoationem triginta diebus, computato itaque tempore taliter quod xxxj die fit luna crescens[327] –o– ? eius hora, castus per septimanam, rasus totus, ac etiam lotus, necnon vestimentis albis indutus. Solus in ortu solis, in quo, et ipsa hora ? habeas quoddam vas in quo sit lignum aloes camphora et cipressum cum igne, ex quibus fiat fumus, et primo te totum suffumiga, scilicet primo faciem, deinde alia, postea etiam totam cameram. Quo facto, habeas oleum bacharum et totum te unge a capite usque ad pedes, hoc facto, volve te primo versus ?? ortum, et sic dic, flexis genibus: O admirabilis et ineffabilis et incomprehensibilis, Qui omnia ex nihilo formasti, apud quem nihil impossibile est, te deprecor cum humilitate vehementi ut mihi, famulo tuo tali, tribuas gratiam cognoscendi potentiam tuam, Qui vivis et regnas cum Deo Patre per omnia saecula saeculorum, Amen. Praesta quaesumus mihi tutellam angeli tui, qui me custodiat, protegat, atque defendat, et adjuvet ad huius operis consummationem, et faciat me potentem contra omnes spiritus ut vincam etiam dominer eis, et ipsi adversus me terrendi vel laedendi nullam habeant potestatem, Amen, [here follow verses 25-28 of Psalm 119.] Similiter versus occasum, meridiem, et septentrionem, et debes scire quod, quando vertis te, debes te totum expoliare nudum, deinde dicere has orationes: quo facto, debes te induere dicendo hunc psalmum, [Psalm 76: 1-.] usque quomodo cogitatio hominis, etc. quo dicto, et inducto, dic tu haec verba [Psalm 37: 30.] Quibus dictis habeas unum frustrum panni albi de lana, quae nunquam fuerit in usu, et habeas quandam columbam albam totam vel –o– cuiuscumque coloris sit, et trunca eius collum, et collige eius sanguinem in vase vitreo, et de dicta columba sive –?o?–? sanguinando dictum cor in 1º. o. Fac cum dicto corde cruentato, in dicto panno, circulum, ut apparet inferius, quo facto, intra circulum cum ense in manu: qui ensis debet esse lucidissimus, cum quo ense avis caput debet truncari ut dictum est, et ipsum tenendo per cuspidem, aspiciendo versus orientem, dic sic: O misericordissime Deus, Creator omnium, et omnium scientiarum Largitor, Qui vis magis peccatorem vivere, ut ad penitentiam valeat pervenire, quam ipsum mori sordidum in peccatis, Te deprecor toto mentis affectu ut cogas et liges istos tres demones, videlicet Appolyin, Maraloch, Berich, ut debeant per virtutem et potentiam tuam mihi obedire, servire, et parere, sine aliquo fraude, malignatione vel furore, in omnibus quae praecipio: Qui vivis et regnas in unitate Spiritus Sancti, Amen. Debet haec enim oratio dici novies versus orientem, deinde debes dicere, Appolyin, Maraloch, Berich, Ego talis vos exorcizo et conjuro ex parte Dei Omnipotentis Qui vos vestra elatione jussit antra subire profundi, ut debeatis mittere quendam spiritum peritum dogmate omnium scientiarum, qui mihi sit benivolus, fidelis, et placidus ad docendum omnem scientiam quam voluero, veniens in formam magistri ut nullam formidinem percipere valeam, fiat, fiat, fiat. Item conjuro vos per Patrem et Filium et Spiritum Sanctum ut per haec sancta nomina quorum virtute ligamen, scilicet Dober, Uriel, Sabaoth, Semonyi, Adonayi, Tetragramaton, Albumayzi, Loch, Morech, Sadabyin, Rodeber, Donnel, Parabyiel, Alatuel, Nominam, et Ysober, quatenus vos tres reges maximi et mihi socii, mihi petenti, unum de subditis vestris mittere laboretis, qui sit magister omnium scientiarum et artium, veniens in forma humana, placibilis aplaudens mihi et erudens me cum amore ita et taliter quod in termino xxxta dierum talem scientiam valeam adipisci, promittens post sumptionem scientiae dare libi licentiam recedendi, ut hoc etiam totiens dici debet. Hac oratione vero dicta, ensem depone et involve in dicto panno, et facto vasiculo, cuba super ipso ut aliquantulum dormias. Post sompnum vero surge et induas te: quia facto vasiculo homo se spoliat et intrat cubiculum ponendo dictum vasiculum super capite. Est autem sciendum quod dictis his conjurationibus somnus acculit virtute divina, in somno autem apparebunt tibi tres maximi reges, cum famulis innumeris militibus peditibus, inter quos est etiam quidam magister apparens, cui ipsi tres reges jubent ad te ipsum venire paratam. Videbis enim tres reges fulgentes mira pulcritudine, qui tibi in dicto sompno viva voce loquentur dicentes, Ecce tibi Domini quod multotiens postulasti, et dicent illi magistro, Sit iste tuus discipulus quem docere tibi jubemus omnem scientiam sive artem quam audire voluerit. Doce illum taliter et erudi ut in termino xxx dierum in qualem scientiam voluerit, ut summus inter alios habeatur:[328] et ipsum audies et videbis eum respondere, dictum mei libentissime faciam quicquid vultis. His dictis reges abibunt et magister solus remanebit, qui tibi dicet, Surge, ecce tuus magister. His vero dictis, excitaberis statim et aperies occulos et videbis quendam magistrum optime indutum, qui tibi dicet, Da mihi ensem quem sub capite tenes. Tu vero dices Ecce discipulus vester paratus est facere quicquid vultis; tamen debes habere pugillarem et scribere omnia quae tibi dicet. Primo debes quaerere, O magister, quod est nomen vestrum: ipse dicet, et tu scribes; secundo, de quo ordine, et similiter scribe: his scriptis, dabis ensem, quo habito, ipse recedet dicens, Expecta me donec veniam: tu nihil dices. Magister vero recedet et secum portabit ensem, post cuius recessu tu solves pannum, ut apparet inferius,[329] etiam scribes in dicto circulo nomen eius scriptum per te, et scribi debet etiam cum supradicto, O, quo scripto involve dictum pannum et bene reconde: his factis debes prandere solo pane et pura aqua, et illa die non egredi cameram et cum pransus fueris accipe pannum et intra circulum versus Appolyim et dic sic, O rex Appolyim magne potens et venerabilis ego famulus tuus in te credens, et omnino confidens, quia tu es fortior, et valens per incomprehensibilem majestatem tuam, ut famulus et subditus tuus talis, magister meus, debeat ad me venire quam citius fieri potest, per virtutem et potentiam tuam quae est magna et maxima in saecula saeculorum, Amen. et similiter dicere versus Maraloth, mutando nomen, et versus Berith similiter, his dictis accipe de dicto sanguine et scribe in circulo nomen tuum cum supradicto corde ut hic apparet inferius. Deinde scribe cum dicto corde in angulis panni illa nomina ut hic apparent. Si autem sanguis unius avis non tibi sufficeret, potes interficere quot tibi placent: quibus omnibus factis, sedebis per totum diem in circulo aspiciens ipsum, nihil loquendo; cum vero sero fuerit, plica dictum pannum spoliato, et intra cubiculum ponendo ipsum sub capite tuo, et cum posueris dici sit plana voce, O Appolyin, Maraloch, Berich, Sathan, Belyal, Belzebuch, Lucifer, supplico vobis ut precipiatis magistro meo, nominando eius nomen, ut ipse debeat venire solus ante eras ad me, et docere me talem scientiam sine aliqua alia fallacia, per Illum Qui venturus est judicare vivos et mortuos et saeculum per ignem, Amen. Cave igitur et praecave ne signum ? facias, propter magnum periculum. In sompno scies quia videbis magistrum tota nocte loqui tecum, interrogans a te qualem scientiam vis adiscere, et tu dices, talem. Itaque ut dictus est tota nocte cum eo loqueris. Cum itaque excitatus fueris in ipsa nocte, surge et accende candelam, et accipe dictum pannum et dissolve, et sede in eo, scilicet in circulo, ubi nomen tuum scriptum est, ad tuum commodum, et voca nomen magistri tui, sic dicens, O talis de talis (sic) ordine, in magistrum meum datum per majores reges tuos, te deprecor ut venies in forma benigna ad docendum me in tali scientia, quia sim probior omnibus mortalibus docens ipsam cum magno gaudio, sine aliquo labore, ac omni tedio derelicto. Veni igitur ex tuorum parte majoris qui regnat per infinita saecula saeculorum, Amen, fiat, fiat, fiat. His itaque dictis, ter aspicias versus occidentem, videbis magistrum venire cum multis discipulis, quem rogabis ut omnes abire jubeat, et statim recedent: quo facto, ipse magister dicet quam scientiam audire desideras; tu dices talem, et tunc incipies, memento enim quia tantum adiscens memoriae commodabis et omnem scientiam quam habere volueris adisces in termino xxx dierum. Et quando ipsum de camera abire volueris, plica pannum et reconde, et statim recedet: et quando ipsum venire volueris, aperi pannum, et subito ibidem apparebit continuando lectiones. Post vero terminum xxx dierum, doctus optime in illa scientia evades, et fac tibi dare ensem tuum, et dic ut vadat, et cum pace recedat. Debes iterum dicere cum pro alia ipsum invocabis habenda scientia, quod tibi dicet ad tuum libitum esse paratum. Finis capituli scientiae. Explicit nicromantiae experimentum illustrissimi doctoris Domini Magistri Michaelis Scoti, qui summus inter alios nominatur Magister, qui fuit Scotus, et servus praeclarissimo Domino suo Domino Philipo Regis Ceciliae coronato; quod destinavit sibi dum esset aegrotus in civitate Cordubae, etc. Finis


APPENDIX II

Fondo Vaticano 4428, ms. perg. in fol. saec. xiii. cum min.

p. 1 recto. ‘Incipit Logica Avicennae. Studiosam animam meam ad appetitum translationis lib. avicennae quem asschiphe i. sufficientiam nuncupavit invitare cupiens, et quaedam capitula … in latinum eloquium ex arabico transmutare.’ Then follows a column and a half commencing: ‘Dixit abunbeidi filius ab,’ (? avicennae) which seems to give an account of the manner in which he was wont to compose. At the middle of col. 2 begins a new paragraph:—‘Dixit princeps abualy alhysenni filius abdillei filius sciue’ noted in the margin as: ‘Vita avicennae.’ This closes at the middle of the first col. of p. 1, verso.

p. 8 recto. A footnote says ‘translatus ab auendbuch de libro avicennae de logico.’

p. 9 recto. ‘Incipit collectio secundi libri sufficientiae a principiis ph’ici prologus. Dixit princeps Avicenna. Postquam expedivimus nos auxilio dei.’ A short prologue follows extending to three-quarters of a col. Then follows the treatise: ‘Iam nosti ex tractatu.’ It closes on p. 20 recto with the words ‘per se notae sunt. Explicit liber phisicorum avicennae Amen.’

p. 20 verso. ‘Incipit liber Avicennae de celo et mundo, seu collectiones expositionum ab antiquis graecis in librum Aristotelis. Expositiones autem istae in quatuordecim continentur capitulis. Per unum quod corpus perficiens.’ This tract closes on

p. 27 recto. with the words ‘completum xv capitulum, et ideo completione completus est liber totus, et laus sit creatori nostro et largitori … et sic pax et salus omni animae modestae et benignae. Amen.

p. 27 verso. ‘Incipit particula prima Metha?? avicennae cap. 1. de inquisitione … ad hoc ut ostendatur ipsam esse de numero scientiarum liberalium. Avicenna de philosophia prima, sive scientia prima divina. Postquam autem auxilio Dei explevimus tractatum scientiarum logicalium et naturalium et doctrinalium, convenientius est accedere ad cogitationem intentionum spiritualium.’

p. 78 recto. The Metaphysica end here with the words:—‘quia ipse est rex terreni mundi, et vicarius dei in illo. Completus est liber. Laudetur deus super omnia … quem transtulit diaconus gundissalui archidyaco’ tholeti de arabico in latinum.’

p. 78 verso. ‘Incipit liber primus Avicennae de anima et dicitur sextus de naturalibus. Reverentissimo tholetanae sedis archiepiscopo et yspaniarum primati Johannes Avendaut israelita philosophus gratiam et vitae futuris obsequium.’ … ‘Incipiunt capitula totius libri. Liber iste dividitur in partes.’ … ‘Ordinatio librorum Avicennae. Iam explevimus in primo libro.’ …

p. 79 recto. ‘Capitulum 1. Dicemus ergo …’ The De Anima closes on

p. 114 verso. with these words: ‘sicut postea scies cum loquitur de animalibus. Explicit sextus naturalium Avicennae. Deo gratias et nunc et semper Amen. Qui scripsit hunc librum Dominus benedicat illum. Ffinito libro sit laus et gloria Christo. Incipit sermo de generatione lapidum Avicennae. Terra pura non fit lapis quia continuationem non facit.’ The second chapter is: ‘De generatione montium’ and the third ‘De generatione corporum mineralium.’ In the latter chapter occurs the curious passage: ‘Sciant autem artifices alkimiae … et salem amoniacum’ which we have translated on p. 74.

p. 115 recto. The short tract on minerals closes at the foot of this page with the words: ‘exhibere res quaedam extraneae. Explicit vere.’

p. 115 verso. is blank.

p. 116 recto. ‘De animalibus Avicennae. Frederice, romanorum imperator, domine mundi, suscipe devote hunc librum michaelis scoti ut sit gratia capiti tuo et torques collo tuo. Incipit abbreviatio avicennae super librum animalium aristotelis. Et animalia quaedam communicant in membris, sicut equus et homo.’ The treatise closes on

p. 158 recto, in the usual way: ‘sed de dentium utilitatibus jam scis ex alio loco. Completus est liber avicennae de animalibus scriptus per magistrum henricum coloniensem ad exemplar magnifici imperatoris domini frederici apud meffiam civitatem Apuliae ubi dominus imperator eidem magistro hunc librum permissum comodavit anno domini mº ccº xxxijº in vigilio beati laurentii in domo magistri volmari medici imperialis liber iste inceptus est et expletus cum adiutorio iesu christi qui vivit.…

Frenata penna, finito nunc avicenna
Libro Caesario gloria summa Deo
Dextera scriptoris careat gravitate doloris.’

In the second col. of this page commences the arabo-latin glossary (see facsimile):—

  • ‘Ex libro animalium aristotelis domini imperatoris in margine.’
  • ‘Passer dicitur pscipsci,’
  • ‘Rumbus. sciathi.’
  • ‘Delfinis, delfinus.’
  • ‘Fehed. leopardus.’
  • ‘Ex libro secundo.’
  • ‘Ex tertio libro.’
  • ‘Glosa magistri al.’ ‘Explicit anno domini mº ccº x.’

Fondo Vaticano 2089 ms. in fol. perg. finiss. saec. xiii. The first 265 pages of this volume contain the De Causis (pp. 1-5) and the following commentaries by AverroËs: De coelo et mundo (pp. 6-195); De generatione et corruptione (pp. 195-254); on the fourth book of the Meteora (pp. 254-260); De substantia orbis, (pp. 260-265). Then follow the commentaries by Avicenna in this order:—

p. 266 recto. ‘Titulus, Collectio secunda libri sufficientiae avicennae principis philosophi. Prologus. Dixit princeps, Postquam expedivimus nos auxilio dei ab eo quod opus fuit.’ … ‘Liber primus de quaestionibus et principiis naturalium Capitulum de affligenda via qua pervenitur ad scientiam naturalium per principia eorum. Iam scisti ex tractatu.’

p. 282 verso. ‘et consummate certo fine cessabit interrogatione. Completus est primus tractatus de naturalibus cum auxilio Dei et gratia. Incipit tractatus secundus de motu et de quiete et de consimilibus. Capitulum de motu. Postquam perfecimus librum de principiis.’

p. 306 verso. ‘cuius tempus non habet (?) esse initium. Completa est pars secunda de collectione naturalium. Et ei qui dedit intelligere gratiae sint infinitae. Pars tertia de hiis quae habent naturalia ex hoc quod habent quantitatem. Prologus de qualitate tractandi precipue in hoc libro. Naturalia sunt corpora.’

p. 307 recto. ‘et haec propositiones per se notae sunt. Explicit liber sufficientiae avicennae. Prologus in sextum naturalium Avicennae. Reverentissimo toletanae sedis archiepiscopo et yspanorum primati auendeueth israelita philosophus gratiam et vitae futuris obsequium.… Quapropter, domine, jussum vestrum de transferendo librum avicenae (cod. 4428 p. 78 verso reads aristotelis) philosophi de anima effectui mancipare curavi ut vestro munere et meo (4428 nostro) labore latinis fieret certum quod hactenus extitit incognitum scilicet an sit anima, et quid et qualis sit, secundum essentiam rationibus verissimis comprobatum. Haberis (4428 habes) ergo librum vobis precipiente (4428 percipientibus) et me (4428 omits me) singula verba vulgariter proferente et dominico archidiacono singula in latinum convertente ex arabico translatum quo quidquid aristotelis dixit in libro suo de anima et de sensu et sensato et de intellecto et intellectu ab auctore libri scias esse collectum. Unde postquam deo volente hunc habes. In hoc illos tres plenissime vos habere non dubiteris.’

p. 307 verso. ‘Incipit sextus de naturalibus auicenae translatus a magistro Girardo cremonensi de arabico in latinum in toleto. Iam explevimus in primo libro.’ … ‘Capitulum in quo affirmatur esse anima et diffinitur secundum quod est anima. Dicemus igitur quia quod primum.’

p. 315 verso. ‘Expleta est pars prima sexti libri de collectione naturalium. Incipit pars secunda eius. Capitulum de certificando virtutes quae sunt propriae animae vegetabilis. Incipiemus nunc notificare sigillatim.’

p. 322 recto. ‘Completa est pars secunda sexti libri de collectione naturalium. Deo sit gratia. Incipit pars eius tertia de visu. Debemus loqui de visu.’

p. 335 recto. ‘non habet sensum communem ullo modo. Completa est pars tertia sexti libri de naturalibus, Deo sint gratiae. Incipit iiij vj libri de naturalibus. Capitulum in quo est verbum commune de sensibilibus interioribus quos habent animalia. Sensus autem qui est communis.’

p. 344 verso. ‘et hic est finis eius quod transtulit Auohaueth ex capitulis illius libri ad hunc locum huius libri de anima. Completa est quarta pars sexti libri de naturalibus auxilio Dei. Incipit pars quinta libri eiusdem. Capitulum de proprietatibus actionum et passionum hominis, et de assignatione contemplationis et actionis. Quoniam jam explevimus tractatum de virtutibus sensibilibus.’

p. 356 verso. ‘quorum quaedam attrahunt materiam et quaedam expellunt sicut postea scies cum loquitur de animalibus. Completus est liber de anima qui est sextus liber collectionis secundae de naturalibus. Et ei qui dedit intelligere sint gratiae infinitae. Post hunc sequitur liber septimus de vegetabilibus et viijº de animalibus qui et finis scientiae naturalis. Post ipsum autem sequitur collectio tercia de disciplinalibus in quatuor libris, seu arismetica, geometria, musica, astrologia, et post hunc sequitur liber de causa causarum.’ Then follows an index to the chapters of the De Anima which ends the whole codex on p. 357 recto.

I have thought it well to give this complete account of these two remarkable manuscripts not only because they show the exact place held by the De animalibus in the body of commentaries written by Avicenna, but also on account of the view they give of the translations made by the early Toledan school. In this respect they serve in some measure to correct and extend the conclusions of Jourdain. It is evident, for instance, that Avendeath did not finish translating the De Anima, but only proceeded in it as far as the end of the fourth part.


APPENDIX III

I have thought it best to print these parallel texts with as close adherence to the manuscript as is consistent with intelligibility, and they therefore appear in these pages with all the mistakes of the copyist.

[I have re-arranged the paragraphs of this treatise so as to fall opposite the corresponding parts of the Liber Luminis, but have numbered them according to their original order so that by following the numbers the book can be read in its own proper form.]

LIBER LUMINIS LUMINUM

Riccardian Library, Florence, L. III. 13, 119, p. 35 verso, middle of 2nd col.

Incipit liber luminis luminum translatus a magistro michahele scotto philosopho.

Cum rimarer et inquirerem secreta nature ex libris antiquorum philosophorum qui tractaverunt de natura salium alluminum et omnium corporum et spirituum minere pertinentium nullum inveni qui completam dixisset doctrinam. Quedam tamen utilia extraxi et ea secretis nature adiunxi procedo (?) quidem brevitati et addendo quae utilia sunt in hac arte que alkimia nuncupatur. In quo talia continentur Invencio (? Intencio) causa intentionis et utilitas. Invencio (? Intencio) eius est tractare de transformatione metallorum secundum quod hermes dixit parum enim desint marti quod non fiat luna non desint aliud nisi quod non fiat tanta decoctio in eo sicut luna. Et notum est quod sicut 7 sunt metalla ita 7 sunt planete et quodlibet metallum habet suum planetam. Dixerunt ergo philosophi quod aurum est filius solis Argentum filius lune Aes filius veneris Argentum vivum filius mercurii stagnum filius jovis Plumbum filius Saturni Ferrum filius martis. Causa intentionis est ut ex tali mutatione nobiliora fient metalla. Utilitas quod habita notitia huius libri qui lumen luminum appellatur transfigurari possit mars in lunam et venus in solem et constringere omnes spiritus volantes. Quorum quaedam sunt subtilia et quaedam volativa. Volant enim sicut sulphur et arsenicum et ex illis est etiam argentum vivum. Sed primo de salibus loquamur 2º de alluminibus 3º de atramentis, 4º de pulveribus. Salium autem sunt diversorum specierum scilicet Masse Alcali Rubeum Armoniacum Nitrum salsum Agrum Allebrot albo et communis.

LIBER DEDALI PHILOSOPHI

Riccardian Library, Florence, L. III. 13, 119, p. 195 verso and p. 196, recto.

Aristotle in the De Anima (i. 3) says that there was a legend of Daedalus which represented him as having given motion to a Venus of wood by filling it with mercury. This may have suggested the adoption of his name to the author who wrote this alchemical treatise.

1. De natura salium et quot sunt. Sales autem sunt diversarum specierum est enim sal commune sal masse sal gemme sal rubeum sal nitrum sal alkali sal armoniacum sal elebrot album.

[242]

Primo de sale communi.

Sal autem commune convenientior est omnibus salibus scilicet marti. Dixit philosophus quod [si] quisquis ipsum prius ipsius separationem acceperit et quater per atramenta transire fecerit postea cum ana sui ydragor sublimati in aquam redire fecerit ac coagulati quod es [sic pro “aes”] cum ipso mirabiliter dealbabit et isto fit sal tostum quod tali modo fit. ? ex eo libram. 1. et pone in patellam ferream et combure sufficienter et iste est sal tostus.

Sal masse ponit qualiter sal in massam naturaliter redactus ut gemma Alexandrinus ungarricus Sardonicus et hermoni (?).

Sal autem alkali est nobilior omnibus salibus excepto sali alebrot facit autem coagulare alios sales. Iste autem sal fit de herba salsifera que juxta mare complicatis foliis invenitur, sive de allumine gattivo quod extrahitur de supradicta herba. Salem autem alkali prius ipsius meram separationem si quis ter per atramenta transire fecerit et eodem modo de communi masse armoniaco egerit ipsius quoque in unum redactis iterum per atramenta transire fecerit ac cum ana sui ydragor in aquam redire fecerit et coagulaverit quod convertet martem in lunam et constringet omnes spiritus volantes.

Iste autem sal inter reliquos sales retinet naturam vetetabilitatis et minere.

De sale rubeo

Dictis de salibus et eorum virtutibus sequitur de sale rubeo sive Indico. Dicitur autem Indicum eo quod apportatur de India est enim durissime odorifere nature rubedine quadam cum citrinitate participans. Habet autem fortem virtutem super venerem rubificandam et dando ei colorem bonum. Verum est

[243]

8. Sal gema aportatur de Hispania. Sal autem commune convenientior est omnibus creaturis. Utuntur enim ex eo in condimentis mundat enim corpora et reddit ea clara propter hoc dedit eum omnipotens Deus in cognitionem ut per eum omnia corpora conservarentur in sanitate bona. Dedit enim bestiis cognoscere eum nedum hominibus. Condiuntur enim omnia animalia cum eo et dolcantur (? deliciantur) pecudes in eo. Et scias si sal iste accipiatur in quantitate una et ponatur in sartagine et comburatur combustione forti quod iste sal appellatur tostus. Et cum inveneris in arte ista sal tostum accipias ex isto secundum quod volueris. Verum est quod non inveni ipsum congruum in hac arte nisi raro. Eius tamen recepto est valde utilis in talem quia fingitur cum aliis salibus ad purificationem martis in lunam et est peroptimus.

7. Sal autem alkali est nobilior omnibus salibus excepto sale tabor vel alebrot. Facit enim coagulare alias sales et iste sal alcali fit de herba quadam in partibus baldrach coagulat vitrum et facit ipsum clarum atque currentem (?) mundat corpora albificat a superfluitatibus terreis ultra modum. Sal autem alkali si adjungatur cum sale masse et terantur simul et ponantur cum x partibus aque dulcis et dimittantur bulire usque ad consumptionem quarti partis et ponatur in vase virtreo ut clarificetur et cum clarificatum fuerit suaviter coletur et quod purum erit in aliquo vase mittatur et quod tenerum est abiciatur et dimittatur usque quo coagulatum fuerit et non operabis cum eo nisi tritum dissolutus quoniam operacio eius esset inutilis et si admisceris cum eo aliquantulum salis armoniaci vel boeci vel alebrot erit operacio eius fortior et convenientior omnibus operationibus. Dixit enim Abymelech quod sal alkali erit nobilior omnibus salibus et convenientior in omnibus operationibus excepto sali tabor vel alebrot. Preterea quod fit ex vegetabilibus unde retinet naturam minere et vegitabilitatis. Unde solvit vitrum et facit ipsum coagulari et clarificat ipsum clarificatione bona.

4. De sale indico rubeo. Sal autem rubeum apportatur de India et id circo vocatur sal indicum. Habet enim fortem virtutem super venere rubificando ipsum et dando ei colorem bonum. Verum est quod hoc non facit per se sed cum adjutorio videlicet cum duabus partibus istius et 3 bus salis alebrot

[244]

quod hoc non facit per se solum sed cum tercia parte sui salis alebrot rubei et virtute pulveris talparum[332] et camfore et masticis et virtutis omnia simul terantur et cum urina taxy vel gagelis usque 7 distemperetur et cum hoc pulvere venerem tinges martemque in lunam transmutat.

De armoniaco

Sal autem armoniacum est magne virtutis quoniam ex fumositate eq. a (sic pro fimositate equorum) fit est autem multiplex naturale et fictitium. Naturale aliud album aliud rubeum. Album longus est super quem lamina velociter currit. Rubeum rotundum est et sale alebrot rubeo affiliatur velociter enim currit sine fumi emissione super laminam. Primus in lunam secundus in solem cum ana sui pulveris talparum super omnia metalla per optime laborat. Ficticium etiam secundum predictos modos diversificatur ad optinendam supradictam virtutem.

[245]

dissolvendo totum simul et addendo etiam huic terram armenie rubeam masticem et camforam ad quantitatem ? · 11, et salis armoniaci ? · 111. ista omnia simul misceantur et cum urina tapsi distemperentur et iterum exsiccentur hoc 7 in omnibus fiat. Pulvis iste stringit spiritus volantes albificat corpora et reddit clara et lucida et mutat martem in lunam mutatione perfecta et bona. Addit enim in tm (? talem) rubificationem veneri quod mutat venus in solem.

5. Aliud quod est utile mulieribus multum et maxime dominabus. Accipe etiam de sale indico ?. 11. diligenter teratur et distemperatur cum urina pueri virginis et sit urina libra· 1· et ponatur in vase terreo in quo ponuntur rose et cum fit aqua rosa et supponatur alembicho et accendatur ignis sub eo et non multum fortis et cum videris fumum ascendere in cufa superius tunc facias ignem levem et quod inde exierit collige et in ampulla vitri reconde. Talis enim aqua vero ultra modum in pannis faciei et betiginibus adalbat sed pigines destruit omnem maculam et si posueris in calaminas eris erit albior ad recipiendum colorem quam scis.

14. Sal autem armoniacum est magne virtutis quoniam de stercoribus animalium scilicet camelorum pecudum et asinorum fit in hunc modum. In quibusdam partibus terre sarracenorum non habentes ligna etiam ex paupertate lignorum calefaciunt balneum cum stercoribus predictorum animalium et ille fumus resolutus ab eis condensatur in balnea et accipitur illa talis condensatio et teritur et bulitur cum urina puerorum tam diu quod coagulari incipit et post modum projicitur in peraside et colatur. Cum isto enim sale fit azurum optimum et fit in hunc modum. Accipe de sale armoniaco et tere ipsum diligenter et distempera cum urina pueri virginis ponendo ipsum in vase vitreo et sepiliendo ipsum in letamine pecudum per dies 3. Post modo habeas plagellas factas de argento et pone eas cum filo legatas ita quod non tangas urinam et lamine sint abrase et dimittantur per diem et noctem. Et cum autem fuerint denigrate iterum abradantur et iterum sepiliatur et quod habebis in laminibus a prima vice in antea erit azurum optimum et quanto plus durabunt tanto melius erit. Verum est quod alio modo fit azurum quia invenitur quedam vena terre juxta venam argenti illa terra optime teritur et distemperatur cum aqua calida et ponitur super linteum positum super aliquo vase et colatur subtiliter et quod grassum et feculentum cadit in vase proice quando autem fuerit purum vel juxta illud exsiccabitur et recondetur. Si

[246]

De Sale Nitro Salso

Sal nitrum est multiplex. Est enim nitrum qui est pulvis niger. Est etiam sal nitrum allexandrinum et Indicum sive rubeum salsum isti similiter in massa lata reducti funditur et findere facit.

Est etiam nitrum salsum de isto due sunt maneries folliatum ut talcum. Alter depillatur ut allumen de pluma in eo autem est salsedo cum punctuositate et magnus philosophus [dicit] quod si quis acceperit ex eo ? · 1 · et tantundem pulvis talparum et exsiccaverit cum urina tassi sive gagelis convertet martem in lunam et constringet omnes spiritus volantes. Item tolle de predicto pulvere ? · 1 · et 5 et callaminare et trita simul et incorpora cum urina tassi vel gagellis usque 9 cum isto pulvere super omnia metalla in solem obrigo laborare possis.

? Sossile rubificate ? · 1 · gutte rubee ? · 1 · et 5 pulvis talparum ? · 1 · et parum nitri salsi ac simul trita et incorpora cum aceto et pone cum aceto et pone super m. [mercurium] et habebis solem obrigo.

[247]

autem non fuerit bene purum terantur adhuc bene et ponantur in aqua calida et accipiatur · pix · cera et masticis et dissolvatur et ducatur ita cum manu per vas ubi est azurum et depurabit eum a superfluitatibus terreis et si vena fuerit bona azurium erit bonum. Si mala azurium erit malum.

9. Sal nitri est plurium specierum. Una species est salis nitri que apportatur de Alexandria et ille est vere sal nitrum cum illo vero lavant mulieres sarracenorum pannos lineos et faciunt eos albissimos ut nix, lavant etiam facies earum et corpora sua in balneis. Destruit enim pannum faciei lentiginis et albicat optima albedine. Non extendo sermonem meum in laudes eius quia non est magne utilitatis in hac arte nec etiam recipitur in ea quod sciatur. Alia species salis nitri que vere nitrum salsum appellatur et de eo sunt due maneries. Una quarum foliatur et altera filatur et depilatur sicut caro porcina macra et in ea est salsedo cum ponticitate. Dico enim tibi per Deum omnipotentem quod in eo est tanta virtus et utilitas quod pauci fuerunt de sapientes (sic) qui eam potuissent cognoscere quoniam in eo est secretum nature quod nullus stolidus et insipiens potest cognoscere. Sed qui sapiens est et discretus extractabit multum circa eum. Ille forte inveniet de quo cor suum gaudebit. Dixit enim hermes filius Gelbeo cum exaltatus fuerit sal nitrum salsum et acrum si in vinctum fuerit cum sale alcali erit operacio eius nobilior et magis utilis. Et dixit magnus philosophus qui multum doctus fuit in talibus quod si acceperis ex eo aliquem quantitatem et triveris eum fortiter et postea miscueris cum eo urinam tapsi et exsiccaveris ipsum et tuttueris eum fortiter usque septies et accipies tantum de pulvere cullaxe i. [e.] illius animalis que talpa vocatur quantum fuit pulvis salis nitri convertetur mars in lunam et venus in solem et constringet omnes spiritus volantes. Constringitur enim argentum vivum cum isto et non cum alio Deus scit et novit.

10. Pulvis autem culaxe debet fieri secundum hunc modum. Accipiantur enim ex eis 4 vel 6 secundum quod poteris invenire quia sub terra morantur et pones eas in testa terrea et luta ipsam luto sapientie ita quod fumus non exeat aliquo modo pone eam in furno bene calido et dimitte a mano usque ad sero vel a sero usque ad mane postea extrahe et pulveriza subtiliter et reconde et cum opus fuerit operare cum ea et scias firmiter quod pulvis iste valet plus quam aurum et est utilis et multum conveniens multis operacionibus et habeas eum valde carum quia pauci

[248]

De Sale Agro

De sale agro in quo est virtus magna quam pauci sciunt et sapientes constringunt cum eo m. mundant cum eo corpora (?) et albificant ea sufficienti albedine et reddit ea clara et lucida. Et iste a quibusdam philosophis alibrot appellatur licet in veritate non sit idem et diversus quod sit frigidus et siccus quamvis videatur hoc esse contra naturam et de proprietate eius est constringere m. et omnes spiritus volantes et quanto magis studueris in eo tunc invenies eius albedinem ultra quam aliquis possit excogitare quia cum eo albificantur corpora et non cum alio deus novit. Et dixit magnus philosophus cum moriebatur filio suo O fili mi secretum tuum habeas in corde tuo nec dices alicui nec filio tuo nisi cum amplius non poteris retinere.

Desiderio desideraverunt philosophi sapientes scire veritatem huius salis. Sed pauci eam sciverunt et qui eam noverunt non dixerunt in libris suis veritatem eius secundum quod viderunt. Illinant enim martem et clarificat a superfluitatibus terreis et facit quod mars transmutatur in lunam hoc modo ? ex eo libra 1. gutte rubee que inveniuntur in allumine de pluma l · 1. pulvis talparum l · 1. sal armoniaci alkali arborum separatorum ? · 6. trita omnia simul nonies et impastina et exsicca cum urina illuminata.

Postea soliati suttus et supras es in pecia madescam pone et cola et cave ne

[249]

fuerunt de sapientibus qui bene cognoscerent virtutem eius nisi magnus philosophus qui dixit in libris suis et est in eo id quod deest et ego temptavi et operacionem eius inveni maximam efficaciam in eo. Sed ponebam in duplo de pulvere nitri salsi.

2. Et postea est sal acrum et in eo est virtus maxima quam pauci sciunt invenitur enim in hispania et sapientes constringunt cum eo mercurium. Clarificat enim corpora munda et albificat ea albedine sufficienti. Mutat enim martem in lunam et defendit eum a superaciis et a superfluitatibus terreis et dat ei colorem bonum et clarum. Et iste a quibusdam philosophis sal alebrot vocatur et de quod scit et sint (?) generalius videatur hoc esse contra naturam et de proprietate eius est retinere omnes spiritus volantes et quanto magis studueris in eo tanto magis inveneris eius altitudinem ultra quod possit excogitari quia cum eo aluminantur (sic) vel albificantur corpora et non cum alio Deus novit. Et dixit magnus philosophus cum moriebatur O fili mi secretum tuum habeas in sinu tuo nec dicas filio tuo nisi cum eum amplius non poteris retinere quoniam in eo invenies secreta nature quam desiderio desideraverunt sapientes sed pauci intraverunt in eum et qui intraverunt operationem eius non dixerunt in suis libris secundum (? scilicet) quod viderant.

11. Aliud ad preparacionem martis. Accipe de sale alcali ?· x. et de sale armoniaco ?· 2. et tere subtiliter et distempera cum urina zazel et cum casus ad libram 1. pone in aliquo vase terreo vitreato et luta cum luto sapientie et pone in furno mediocriter calido et dimitte a mane usque ad sero vel converso. postea extrahe de vase illo si coagulatum fuerit. Si non iterum ponatur in furno super vase optime lutato et cum coagulatum fuerit teras ipsum et misce cum 3 libris aque dulcis et dimitte residere in vase vitreo et quod clarum fuerit repone ipsam aquam (?) et quod feculentum fuerit t’i eum ejice. Postea accipe laminas factas ex marte factas tot quot possunt submergi in aqua ista et dimitte ibi per ix dies. Decimo autem die pone ad ignem et dimitte bulire per magnum tempus. Et ipsis laminibus extractis et exsiccatis in igne debes accipere pannum lineum novum et balneare ipsum aliquantulum et stringe intra manus et debes ponere laminas in panno isto p’ns pulvere supradicto asperso et ponendo laminas et spargendo pulverem usque ad finem et involvendo eas in tali panno. Accipe fortiter exstringendo et pone ipsum pannum cum laminibus in vase qui dicitur alludel ponendo ipsum in fornace et super sufflando cum manticello ac bonum ignem faciendo donec sit solutum. Et caveas quod non

[250]

discooperias ante quam fundatur quoniam perderis opus tuum. Sed quum liquatum fuerit deice super ipsum parum ydragor resolutum in aqua et coagula vel parum lapidis alcotar preparati sed melius est ydragon cum parum de predicto sale balneato cum aqua et deice in aqua et habebis bonam lunam.

? sal atincar libra 1. gutte rubee et pulvis talparum ana l. 1. ydragor ? · 1 · trita simul et impastrina cum urina soliata sel’ postea fac redire in aquam et coagula. De isto pulvere si posueris super m. bulliendo pulverem cum aqua dulci habebis de m. nobilem lunam.

De sale alebrot[333]

Sal allebrot album sali acro assimilatur in colore et longitudine fixionis autem et unctuositatis est fb’e locoque ipsius poni potest. Separatio autem eius ut asserant sapientes secundum hunc modum. ? ex eo l. i. vel gutte albe vel azuree que inveniuntur in allumine de pluma ? · 1 · sanguis hominis rubei ? · 3 · talchi mortificati ? · 1 · et 5 et parum sulphuris albi omnia simul trita et inpastina cum sanguine et sale et desicca ad solem. Et cum volueris operare utere eo spargendo super m. igne super accenso retinebit enim eum nec sinet volare et quantitas m. l. 5, et non plus et non moveatur ab igne usque ad magnum tempus postea in aquam proiciatur poterit enim optime malleari. Item accipe

[251]

discooperiatur donec bene dissolutum fuerit quia amitteres operacionem tuam. Eciam non peneteas in prolongacione ignis quoniam si ignis prolongatur aliquantulum magis ultra quam tibi videatur erit operacio tua multum melior. Sed ex abreviatione possit operacio tua destrui et in idem revertens quod prius fuerat. Stude autem inquantum potes ut videas sine discopercione magno ignis nec is quod est cruciolo albe (? albescere) videatur. Sed discooperiendo plane et si dissolutum fuerit ipsum prioce in aqua ut refrigescat. Et cum frigidum fuerit accipies in manu tua. Dico enim in veritate quod tu gaudebis de eo quia habebis lunam pretiosissimam in omni operacione.

12. Alia operacio que fit cum pulvere isto, Accipe m. et pone ipsum in luteollo in quo artifices infundunt argentum ad quantitatem quam vis et super pone de pulvere supradicto super m. cum tribus qº teis aq~. miscendo cum digito leviter et pone ad ignem in furnello et suprapone carbones accensos in luteollo et fiat ignis mediocriter nec nimis magnus nec nimis parvus et non discooperiatur usque ad magnum tempus et postmodo proiciatur in aqua et habebis quod utile est et habebis illud bonum quod omnes sapientes desideraverunt.

13. Aliud similiter de pulvere isto adhuc expertum. Accipe ? · 1. de supradicto pulvere et pone ? · 5. ematicis in ? · 5. talci merabilis et diligenter teras et accipe ? · x. veneris et pone in panno lineo faciendo laminas de venere et spargendo pulverem super pannum et super laminas et sit pannus madefactus et stringendo totum simul et ponendo ipsum in luteollo in igne et cooperiendo ipsum carbonibus faciendo ignem nec nimis fortem nec nimis levem usque quo dissolutum fuerit et cum fuerit dissolutum proice ipsum in aquam. Habebis enim nobilem operacionem ad quam pauci devenerunt.

3. Operacio allebrot ut asserunt sapientes est secundum hunc modum. Accipe ex eo secundum quantitatem quam vis s. ? · 5 · et tere diligenter postea habeas sanguinem alicuius hominis rubei ad quantitatem ? · 3 · et comisce cum eo et degutta. Aut accipe ? · 5 · de talco parum sulfuris albi et tere omnia diligenter et incorpora cum sanguine et sale et dimitte siccari in furno vel ad solem, et cum exsiccatum fuerit teratur id totum in mortario lapideo subtiliter et cum opus fuerit utere eo spargendo super m. igne super accenso et sufflando cum manticello retinebit enim eum et non sinet eum volare. Sit quantitas m. librae 5 et non plus et non removeatur ab igne usque ad magnum tempus postea in aqua proiiciatur poterit hec enim optime malleari. Accipe

[252]

v. buffones[334] et pone eos in aliquo vase unde non valeant exire postea accipe suci affodillorum vel ermodatilorum et eleboris albi extracti cum aceto quia aliter non poterit extrahi l · 2 · et pone in vase ubi sunt buffones et dimitte eos bibere per 9 dies vel quousque bene sint inflati tunc eos pone infra (sic) duas scutellas ad comburendum et cave ne spitare (sic) possint ne fumus exeat tunc pulverisa et ? de dicto pulvere ? · 1 · salis alebrot ? · 1 · et 5 salis armoniaci et salis alkali ana ? · 5 · omnia simul trita et in pastina et deinde exsicca usque nonies cum urina tassi vel gagellis cum pulvere isto poteris facere mirabilia pulvis iste constringit m. et mutat ipsum in lunam purissimam et perfectam clarificat martem et mundificat eum a superfluitatibus terreis et feculentis et facit quod mars transmutatur in lunam mutatione perfecta. Si acceperis de pulvere isto ? · 1 · et 1 eris et miscueris cum eo secundum quod docet in igne ubi fuerit spiritus gaudebis super operationem eius quoniam exaltavit illum super omnes sales. Loco autem ipsius potest poni sal acrum. Item et afronitrum. Item et salsedo muidorum (?) dummodo per atramenta transeant. Item et salacrum dummodo per atramenta transeat ter. Dum vero sales heb’ ad hoc separatos ad meron. Sal alkali Semen communis. Armoniacum allms jam simul fac in aquam redire et duplum aquam quam spiritus deice et super marmor pone et congela et ista est p’a (? pura) ceraton propter quod vos omnes erratis credentes vos habere secundam nec primam habetis. Postea pone inter duas scutellas vel in vase vitreo quod melius est et claude os eius et dicoque per dimedium diem tunc extrahe et ablue salem et invenies ipsum in speciem ceruse sed et fixe sb’e (? sublimate) non timens ignem. Separatur enim hoc in calcinationem ut ubicumque spiritus calcinatus intromiseris sine dubio ex m. bonum opus habebis. Dealbat enim spiritus. Calcinat martem ad modum mercurii nec ultra vestigia albedinis amittit excepto sub experimento veneris. Sed si in aquam reduxeris et postmodo teraveris sub experimento noveris. Sed si in aquam reduxeris et postmodo teraveris sub experimento perfectissime durabit. Incalcinatio eorum in sole unde potest fieri ut Archelaus docuit. Ac tum unde potest fieri in aqua atramenti rubificati ac per se in aqua solutiones calcinationes melius est in vase vitreo quam in alio.

[253]

decem bufones tenentes venenum et fiant vive et ponantur in aliquo vase unde non valeant exire. Postea accipe anfodillos recentes et eleborum album in bona quantitate extrahe inde succum cum eis quantum pones (sic), pone succum in vase illo in quo sunt rane et dimitte eas bibere per ix dies. Tunc accipe eas et pone in olla rudi et luta eam luto sapientie et pone ipsam in furno ita ut animalia comburantur combustione sufficienti et extrahe inde ea et tere diligenter et cum opus fuerit de illo pulvere accipe ? · 1 · de sale alebrot ? · 1 · de sale alcali ? · 5 · de sale armoniaco tantundem et teras diligenter permiscendo cum ea urinam tassi et iterum exsicca et tere et hoc nonies fiat et de illo pulvere poteris facere mirabilia. Pulvis iste constringit m. mutat jovem in lunam et albificat martem clarificat eum et dat ei colorem bonum et clarum et mundat eum a superfluitatibus terreis et facit quod mars transmutatur in lunam. Mirabilis enim in suo effectu. Si vero accipies de pulvere isto ad quantitatem ? · 1 · et miscueris cum ere secundum quod docet et in igne fuerit. Sapientia et sit quantitas eris ? · viiij. gaudebis. Sal rubeum gummum rubeum terram armenie gerssam vel gerussam et pulverem bufonis equaliter et operati sunt valde in suis operibus. Habuerunt enim talem scientiam quam pauci noverunt et benedixit eam Deus omnipotens qui causa prima fuit omnium rerum. Dico tibi firmiter quod cum istis rebus omnia necessaria possunt acquiri. Idcirco tacuerunt ones et verterunt se ad salem armoniacum nec dixerunt de eo quicquam aperte.

[254]

Explicit prima pars et Incipit secunda de alluminibus. Et primo de allumine Jammeno.

Allumen Jammeni triplex vocatur. Jammenum de pluma Scagloli. Aportatur autem de Spania.

Est autem frigide nature et sicce hoc bonitatis in se continens ut si jungatur cum re rubea facit ruborem acquirere in ea sicut alba albedine augmentare facit in ipsa. Sicut illuminat pannos ita illuminat martem ut recipiat formam lune ut enim lana illuminatur ita et metalla illuminantur.[335] Et quante magis mars fuerit illuminatus et depuratus a superfluitalibus a (? et) feculenciis terreis tanto efficiatur ex eo melior operatis. Illuminatur autem sic. Accipe urinam puerilem et per 7 dies in vase vitreo esse permitte vase obturato postea per alios 7 dies in vase transmuta distillando per nitrum semper sel’ postea bulli ipsum usque ad terciam sui partem et dispuma et distilla per filtrum bis vel ter postea pondera ipsum si est libra 1, adde ? · 11 · et 5 salis armoniaci separati ab atramento et ? · 8 · alluminis jammeni et bulli insimul et permitte requiescere clarum solummodo accipiendo et feculentum abjiciendo et in ista urina es calefactum et intus extinctum et per alios 9 dies in ipsam stare permitte et est optime illuminatus. Omnia etiam metalla in hac aqua taliter illuminare possis et abiliora erunt ad recipienda colorem. Dixerunt enim vnay et melchia philosophi quod ubi mars fuerit taliter illuminatus non convertetur perfecte in lunam. Consentiendum est eis quia philosophi fuerunt. Oro enim quod talis illuminatio metallorum valet et utilis est omni creature Dei.

De allumine rubeo

Allumen rubeum apportatur de buzea (? Bugia) depillatur autem ut allumen de pluma. Istud autem a quibusdam philosophis

[255]

16. Racio autem alluminum est secundum hunc modum. Est enim allumen salsum et alumen de rocha et alumen de bolkar et alumen jameni et alumen scaiole et alumen de pluma. Sed nota quod alumen de pluma jameni sissi idem sunt secundum quod ego credo quia inveni in libris philosophi quod eadem est virtus jameni cum virtute de pluma et sissi et est eius virtus modo albatione et retinet colorem cum conjungitur. Si vero conjungitur cum re alba facit ipsam albam et si conjungitur cum re rubea facit rubedinem acquiri in ea. Sed quidam dicunt quod sint idem in genere sed diversi in specie. Et quod alia est species aluminis jameni alia scissi et alia de pluma. Dicotamen tibi in veritate quod una et eadem est operatio etsi diversificantur in omnibus. Et scias ipsum esse frigidum et siccum tamen nec dissolvitur ab igne nisi misceretur cum rebus humidis et cum illis dissolvitur et sicut illuminat pannos ita illuminat martem ut recipiat forma lune. Et quanto magis mars fuerit illuminatus et magis depuratus a superfluitatibus terreis et feculentis tanto efficitur ex eo melior operatio. Illuminat autem secundum quod ego dixi tibi multociens faciendo laminas ex marte et accipiendo etiam alumen de pluma ad quantitatem quam vis scilicet si mars fuerit ? · ix · aluminis debes accipere ? · 2 · et tere subtiliter et misce cum ? · 1 · salis armoniaci triti subtiliter et debes ponere libra 1, urina (sic) pueri virginis secundum quod ego dixi tibi multocies et bulire omnia simul in vase vitreato. Postea dimitte residere et cola quod clarum est accipe et quod feculentum proice et pone laminas illas in aqua illa et dimitte ita stare per 8 dies postmodo extrahi eas et exsicca et operare cum (sic) sicut scis et habebis nobilem operacionem si bene scivisti ea que processerunt. Non habeas hoc vile quia istud est secretum maximum et non obliviscaris pannum fau et pulverem ex nitro salso acro. Aliter enim non valeat operatio tua.

6. Dixerunt cuidam (sic) philosophi quod aqua ista preparat martem ut recipiat formam lune et consentiendum est eis. Scito enimvero quod preparatio eius est optima ad recipiendum formam bonam que est utilis omni creature.

[256]

allebrot rubeum appellatur eius proprietas est cum ana sui auripigmenti sublimatum rubei m. in solem transmutare. Quidam autem de philosophis scilicet Seno et Rogiel accipiebant de isto allumine rubeo et ja. et gut. et de roco sal armoniaci semine amborum arsenicorum sulphuris Tartari talci Cinabrii omnium ana ponebant super m. et ex ipso extrahebunt lunam pretiosam.

De allumine et marocco

Allumen de maroc est pulvis subrufus acetositatem parvam in se continens est autem mundificative et depurative nature.

De allumine zucharino

Allumen zucharinum est albissime nature acetositatem mordacem in se continens locoque alluminis jameni post poni (? potest poni).

De rocco

Allumen de rocco est in massa redactus acetositatem subtilem in se continens cum isto et pinguedine colcotar et melle sophisticatur borax.

[257]

17. Alumen autem de rocha non durat in igne sed siccatur et facit sicut borax de petra ex isto sophisticatur borax cum pinguedine calchatam et melle. Unde cum ponitur super ignem funditur alumen sicut et illud. De isto autem alumine nichil ad nos quoniam nullam facit utilitatem in arte ista et idcirco non curamus multum de eo loqui.

18. Aliud experimentum quod extractum fuit de libris quorundam philosophorum. Habeatur pro maximo secreto scilicet haninan camescia[330] qui summi fuerunt in arte alchimie et fuerunt de lamacha sarracenorum qui dixerunt ita nisi mars fuerit expoliatus a superfluitatibus suis non convertetur perfecte in lunam. Purgatur enim cum aqua virginum et aluminum secundum quod tu scivisti superius si tu intellexisti quod narratum est. Sed concordati sunt isti philosophi in hoc cum dixerunt. Si quis acceperit ? · 3· de nitro salso et adiunxeris ? · 2· de sale alkali et ? · 1· de sale armoniaco ista simul terantur et cum urina pueri virginis distemperantur ad quantitatem ? · viiii et de urina animalis qui tapsus dicitur ? · viiij. et ponatur totum in vase vitreato et sit vas lutatum luto sapientie circumcirca ita quod fumus non possit inde exire et accendatur ignis levis sub eo et dimittantur bulire valde plane a mane usque ad terciam vel a tercia usque ad nonam. Postea accipiatur et ponatur

[258]

[259]

in letamine pecudum et dimittatur ix dies. Postea accipiatur et discooperiatur. Si coagulatum fuerit bene erit sin autem non fuerit adhuc coagulatum in vase lutato reverteris adhuc in letamine pecudum et dimittatur ibi per 6 dies erit coagulatum si Deus voluerit. Tunc accipies vas et extrahes totum id de vase et teras illum diligenter trituratione bona. Postmodo accipe de pulvere isto ? · 1· et talem camphore et ? · 1· lapidis armenie et unam terre rubee et tantundem de alumine jameni et terantur omnia ista simul et cum opus fuerit accipe de pulvere isto. 1· de laminibus sublimatis ? · ix· accipiendo pannum lineum grossum et balneando ipsum cum aqua parum exprimendo ipsum et supra aspergendo istam pulverem. Postea spargendo eodem modo pulverem supradictum super laminas preparatas ponendo iterum laminas et pulverem desuper usque ad complementum. Et scire debes quod in fine debes plus ponere pulverem et stringendo istas laminas in panno isto fortiter ponendo eas in luteolo et postea in igne faciendo ignem circumcirca et sufflando fortiter cum manticello donec bene dissolutum fuerit. Tempore autem dissolutionis potest esse in duabus horis si bene meditaberis et in usu habueris omnia bene habeantur usu. Et scias quod tu debes magis ponere modum in dissolutione quam in alio quia per te ipsum debes dissolvere et videre quantum tempus habes dissolutionis et secundum quod tu videris in hora secundum hoc poteris comprehendere dissolutionem eius cum pulvere et aliquantulum plus ut non decipiaris quia si aliquantulum plus fuerit in igne quam tibi videatur erit operatio tua melior. Sed si nondum esset dissolutum tu discoperiens amitteres tuam operationem.

19. Aliud secretum in quo concordati sunt omnes sapientes qui aliquid cognoverunt de arte ista.[331] Et est secundum hunc modum. Accipe libra 1· sanguinis alicujus hominis rubei et sanguinem xi talparum et sex bufones ranam magnam habentem venenum et accipe libra· 11· succi anfodillorum et libra· 1· succi elebori albi extracti cum aceto quia aliter extrahi non potest. Ista ponantur omnia in una olla. Postmodo habeatur alia olla in duplo maior ea vel in triplo ita quod parva possit stare in ea et distet ab alia per x digitos et plus et ponatur parva bene lutata cum rebus supradictis in olla magna et ponantur carbones inter ollam magnam et parvam et accendatur ignis circumcirca et dimittantur ita semper faciendo ignem per dies duos postea extrahe ab olla et discoperi eam et videbis pulverem nigrum.

[260]

De Allumine Romano

Allumen romanum borbaci (? boraci) assimilatur acetositatem minimam in se continens de minera atramenti sive alluminis Jameni extrahitur cuius proprietas est per se solvere vel cum ana sui sulphuris albificati m. ad naturam lune transformare.

Explicit secunda pars. Incipit tertia,

De Atramentis

Ratio autem atramentorum est secundum hunc modum. Atramentorum autem sunt multe species Colcotar Calcadis vitriolum nigrum capernum viridis Cuperose.[336]

[261]

Postea accipe pellem ericii et comburatur fortiter et tere omnia trituratione forte videbis quasi argentum et miscebis talem de alio pulvere cum isto et habebis urinam tapsi et distemperabis cum ea istem pulverem ponendo ipsum ad solem per 3 dies et totidem noctes ad rorem et miscendo ipsum semper quousque desiccatum fuerit. Postea accipe de sale nitro acro quartam partem et terciam de sale alcali et tantundem de sale allap et alluminis de pluma tantundem omnia terantur simul et usui serventur. Dico enim tibi et juro quod si tu scis legere librum istum et intelligere accipere sublimare mundificare constringere ignem facere et componere res secundum quod debent componi in veritate tu habebis lunam perfectam et solem perfectum ita quod cor tuum gaudebit in ea. Sed huic arti necessarium est studium vehemens ut scias et sic forte poteris scire artem istam. Ego quidem multum studui in ea atque sudavi anqua invenirem artem istam et id quod volebam et non potui pervenire ad hoc nisi cum magno studio et labore exercitando artem usque quod inveni in ea que volui. Et ita dico tibi fili h’me ut non sis piger in probacione huius artis quia tibi dico veritatem. Si tu probaveris artem istam invenies in ea omne bonum quod erit utile omnibus hominibus.

15. Racio alluminum et de diversis ipsorum generibus. Racio autem alluminis et atramentorum secundum hunc modum. Atramentorum vero x sunt species scilicet Colcotar Calcandis Vitriolus et viride es. Ideo enim tinguntur et denigrantur. Calcari est nobilius et magnopere valet in operatione alchimie. Purificantur enim corpora ex eo mundificantur a superfluitatibus terreis ut meliorem recipiant formam et nobiliorem. Et fit secundum hunc modum. Accipe Calcatar libra 1 · et dissolve ipsa cum urina pueri virginis. Et quare dico cum urina pueri virginis quia est magis mundificata et penetrativa est et inveni quod maximus philosophus laudavit multum in suis operationibus et debet esse ad quantitatem trium librarum et facias eam bulire in vase vitreato usque ad consumationem tertie partis: Postea dimitte residere et quod clarum fuerit collige

[262]

Ex colcotar et calcadis secundum Platonem extrahuntur lapides rubei vel trahentes ad rubedinem qui loco salis indici possunt poni.

Vitriolum nigrum apportatur de Francia et idcirco dicitur terra francigena cum isto mulieres vulvam constringunt ut virgines appareant non est autem magne utilitatis in ista arte. Est autem utilis ad sublimandum ydragor cum vis facere sal naticum. Cipernum est crocei coloris mollitiem in se continens requiritur autem multum in arte ista secundum Archelaum. Viride dicitur vitriolum romanum loco etiam caperni potest poni sed nobilior est eo ut Hermes philosophus testatur in libro alluminum.[337] Atramentum nunquam pro alio ponitur. Sed cuperosum est album subazurii coloris fitque de superfluitate martis cum de minera extrahitur que quidem etiam locoalluminis romani recipiunt licet in veritate non sit idem. Explicit tertia pars.

Incipit Quarta de Spiritibus

Sunt quidam spiritus qui ad ignem in fumum convertuntur et converti faciunt alias res, Sulphur et Arsenicum et ex illis est argentum vivum. De sulphure flavo. De sulphure croceo. De sulphure rubeo. De sulphure albo. De arsenico croceo. De arsenico rubeo. Sulphuris quatuor sunt species scilicet croceum flavum rubeum et album. Croceum est magis depuratum

[263]

et quod feculentum et terreum proice. In ista enim aqua apponantur lamine martis et dimittatur usque ad ix dies postea extrahe et operentur et fit cum eis luna secundum modum in igne quo modo tu pluries intellexisti. Calcandis utitur in veneris et non est eius utilitas multum in hac arte. Sed inveniuntur in eo lapides rubei qui valent multum in operatione alchimie mutando corpora planetarum. Secundum quod enim audivisti in libris cuiusdam philosophi ex calcadis vel calcatar extrahuntur lapides rubei vel tendentes ad rubedinem qui valent multum ad mutacionem metallorum naturalium transformando ea secundum quod oportet et dando ei colorem optimum. Et ego credo quod isti lapides sint de specie alluminis et si hoc esset non esset mirum si poterint perficere solem et dare ei colorem bonum. Unde sicut luna illuminatur ita metalla illuminari possunt. Verum est quod ista scientia scribi non potest nisi cum maximo studio et labore. Sed in quo tu magis debes studere est in igne et sublimationibus pulveribus et mundificare metalla secundum quod tu scivisti et intexisti superius.

Capitulum de Spiritibus Volantibus

20. Sunt autem quidam spiritus qui recedunt ab igne et in fumum convertuntur et faciunt convertere alias res sicut est sulphur arsenicum ex illis est argentum vivum. Sulphuris tres sunt species. Est enim sulphur croceum flavum et est album. Flavum autem est sicut extrahitur de vena et tunc non est purum. Purificatur enim sic quia ponitur tritum in patella ferrea et dissolvitur ab igne et cum dissolutum est tollatur et iterum ponatur in patella super ignem ut eo dissoluto ponitur in

[264]

et istud dicitur cannellatum quoniam in canellis terreis ad hec factis deicitur. Rubeum aportatur de India et valet a quibusdam sal indicum dicitur licet in veritate non sit cuius proprietas est venerem cum ana sui ydragor sublimati in obrizo solem transmutare.

Album portatur de hyspania de insula quadam que belle appellatur.[338] Recipitur etiam pro nitro salso sed non equiperatur ei quoniam ille funditur et fundere facit. Istud vero fugit ab igne. Arsenici tres sunt species scilicet croceum rubeum et album. Croceum cum teritur lucens apparet ut aurum foliatum quasi ut talcum. Rubeum non ita folliatur immo est in massam reductum minorem in se ignitatem continens quam primum. Album est aliquantulum crocei subalbique coloris et minoris igneitatis est quam reliqua duo. Istud de Turciae partibus apportatur reliqua vero duo de Armenia. Explicit quarta pars.

Incipit quinta de preparatione alluminum

In preparatione allumini sufficit ut solvatur in aqua vel in urina distillata et coletur per pannum et coaguletur.

In atramentis sufficit ut fundatur in ciato (? scyatho) super carbones et buliat quousque humiditas evaporet. Preparatio boracis est ut in testa super ignem modicum ponatur nam statim inflatur et siccatur cumque stringi ceperit tollatur nam infrigidata faciliter pulverisatur. Tunc pulverizata a massa cum modica porcine (? portione) asungia (? axungiae) donec sit sicut terra et teratur et amassetur cum ea media pars salis petrae et hoc totum sicut terra amassetur et erit tibi cerotum pretiosum corpora et spiritus terans. Sic autem boracis partem 1 · salis petrae partem 1 · ceruse partem 1 · ana de tribus addideris et

[265]

canellis factis de ferre (sic) et istud sulfur dicitur canelatum et est valde purum a superfluitatibus. Operatur autem aliquid de eo in arte al-chimie sed illud est valde purum. Verum est quia preparat artem (? martem) et dat ei colorem lune. Quidam autem accipiunt laminas eris et ponunt eas in igne et cum sunt bene rubee extinguunt eas in sulfure bene trito miscendo fortiter cum aliquo ligno. Postmodo accipiunt laminas illas et ponunt in igne et dimittunt purificari et cum volunt operari accipiunt et componunt eas secundum quod scis et intellexisti superius. Et quidam ponunt etiam de eo parum cum pulvere supradicto quando apponunt martem in panno et bene accidit eis quia sapienter agunt.

Album enim sulfur invenitur in hispania et portatur de insula que heble appellatur. Accipitur etiam pro nitro salso sed non equiparatur ei quoniam igne fugit sicut spiritus, ille autem stat et non solvitur ab igne sed funditur et tu audisti satis de eo in superioribus. Nec loquar de eo tibi amplius. Arsenici autem due sunt species. Una est crocei coloris et alia est rubei coloris. Croceum autem multum valet quia mulieres utuntur eo faciendo depilatorium et preparando facies earum a pilis. Quidam de sophistis accipiunt ? · 1· auri limati, libra 1· auripigmenti et terent ipsum fortiter et balneant ipsum cum urina et ponunt totum simul in sacculo corei et stringunt ipsum et dimittunt ita stare usque ad mensem et videtur aurum. De rubeo arsenico fit realgar. Ista sufficiant. Et sic est finis huius libri. Explicit liber dedali in arte alchimie.

[266]

miscueris ea fortiter cum eius oleo vel simpliciter capillorum vel ovorum donec sit sicut massa cere et massam illam bene siccaveris. Pro certo scias quod ceroneum istud ferrum et cristallum et quocumque volueris lapides calces ignis huius violentia remollit et resolvit in resolutione liquida omnia ingrediens et penetrans et ignea virtute dissolvens. Ceraton fit de oleis vel aquis rectificatis · 6 · per alembich. Fit autem spiritum ut aggerentur utrumque partes in eis ex multis fiat unum scilicet corpus fiat dissolubile hoc autem ex ceratione olei vel aque. Quia spiritus corpore vel corpus spiritibus ingredi non potest nisi oleo vel aqua duce videlicet cum quo ceratur. Ut enim temperatura ferrum affirmat sic cerato spiritus in corpore nec sine ceratione potest aliquod corpus plene rectificare. Agnoscitur autem res cerata hiis signis. Res cerata sine ulla fumi emissione velociter super laminam currit ignitam quod incerata minime agit. Fit autem ceracio cum oleo vel aqua rectificata hoc modo. ? rem quam cirari debet et pone in vase argenteo aureo vel stagneo et desuper pone de oleo preparata (sic) donec fundatur ut sagimen. Dum ita videris velociter ab igne remove et infrigidari permitte. Eo infrigidato prova ipsum super laminam et sic resolvitur super ipsam sicut cera ceratum est et si non reduc eam ad crucibulum et fac sicut predixi donec sic contingat.

Quomodo medicine debent solvi

Solutio cuiuslibet rei fit super lapidem vel in viscere (?) sub fimo seu in aqua tepida fumi resolvis melius aprobo fit ea de ca resolutio ut spiritus vel res in lapidibus possit coagulari nam spiritibus crudis nisi sint in lapidem constricti volueris operari non augmentum sed decrementum volueris incurrere nisi forte essent incalcinati vel cerati hanc scientiam (?) firmiter teneas.

? calcis testarum ovorum libre 5 · arsenici sublimati ? · 3 · Ag’ omnia fac redire in aquam cum alembich et super marmor productam confice quousque in similitudinem lactis redigas laminas eris x in hac aqua extingue vel intringa et cola sic enim ipsum durum et album in speciem meron te invenisse letaberis. M. cum sossile et nitro salso ana in aqua resolutis ac coagulatis es ad naturam lune reduxi.[339] ? vitrioli romani libra 1 · salis nitri libra 1 · salis armoniaci ? · 3 · hec omnia comisce in unum terendo et pone in curcubita cum alembico et quod distillaverit serva et pone cum m. crudo ita quod in ? aque fundatur super mediam

[267]

[268]

libram m. in una ampulla et pone in cineribus bene clausam et da lentum ignem per unam diem et postea invenies m. in aquam purissimam. ? m. congelatum cum odore saturni partes 3 de allumine jameno partes 2 de corticibus ovorum ? · 1 · et tere per diem 1 · et inbibe cum aceto fortissimo et ita fac 7 vicibus et solve et solvetur in aquam clarissimam et optimam pro lavandis dissolvens etiam omnia corpora calcinata in aquam. Hermes ergo alu (minis) ? · 3 · ydragor sublimati et ? sossile separate accipi (sic) et in aqua reduxi totamque in lapidem congelavi et cum isto es ad naturam lune reduxi. Ydragor et piron ana sublimatis fac redire in aquam et coagula confectio ista ex stagno lunam procreat. Pastor Saturnus dominus est yndorum et omnis voluntas populorum in illo est sicut ergo mollificatur acrem cerusam veneris et tantundem salis armoniaci et fac in viscere (?) redire aquam similiter in hac aqua Saturnum 7 · extingue et sic enim de facili colatur et purum in speciem aneron te invenisse letaberis. Recipe sulphurem vivum et ipsum cum leni igne funde et extingue in lixivio facto de calce viva et cineribus.

[269]


APPENDIX IV

Text in the author’s possession.—Ms. in 4to perg. saec. xvi. vel. xvii., red, black, and green ink.

Interpretacio et Instruccio pro Discipulis seu Amatoribus Artis Magice pro iis scilicet ad quorum manus post obitum meum libellus iste fortuito aliquando perventurus est.

Parvi licet Compendii libellus iste sit, magni tamen momenti esse eundem experieris. Nam scias velim, Curiose Lector, opus hoc in Arabica lingua conscriptum esse cuius ego per multos quidem annos possessor virtutis in eiusdem ob linguae insciciam ignarus semper permanseram; donec tandem auxilio Rabbi cuiusdam extraneam hanc linguam optime callentis ad genuinum verborum sensum, rerumque contentarum noticiam pervenissem. Quae autem exinde expertus et adeptus sum et tu experiri adipiscique poteris si vir constans et intrepidus sis moreve prescripto processeris. Ast cum spiritibus astutissimis et humano generi infensissimis tibi agendum est: Quare cum previa sane mentis deliberacione et cautela maxima procedas necesse est. Quod si vero rem rite tractaveris grandia et mirabilia perpetrare poteris. Reliqua te opus ipsum satis docebit. Unum hoc ultimatim te enixe adhortamus ut libellum istum optime custodias, ne in manus curiose juventutis seu ignorancium hominum incidat. Siquidem per eius lecturam, nisi more prescripto fiat, funestissime tragedie orirentur. Quare ipse autor in prima pagina admonet ut in silencio legatur. Nemo igitur quiscumque sit absque circulo clara et alto voce insertas Spirituum citaciones legere presumat nisi miserrimum sui detrimentum et interitum preceps ruere velit. Quapropter quicquid agis prudenter agas et respice Finem. Vale. Michael Scotus Prage in Bohemia pridie Id. Febr. Anno mcclv.

Sequitur interpretacio tocius operis.
Aspice Inspice pervolve alta sed
legere voce omnino cave.

Almuchabola Absegalim Alkakib Albaon i.e. Compendium Magie Innaturalis Nigre, continens Citaciones et Vincula diversorum Spirituum.

Primum et maxime necessarium requisitum in experimentis Magicis Composicio Circuli est. Nam sine eo nemo a malis Spiritibus tutus foret. Quare Magister ex pelle caprina i.e. charta virginea faciat Circulum in latitudine novem pedum ad quem cum sanguine Columbe scribi debent nomina que videntur in figura pag. iij. (this refers to the other quire containing the Arabic original which alone has illustrations). Quodsi vero illum forcius munire cupis poteris pro lubitu addere plura ex sanctissimis Dei Nominibus Hebraicis v.g. Elohim Adonai Zebaoth Agla Jehovah, item nomina iiij Evangelistarum et iiij Archangelorum et adhuc alia que ex rituali Ecclesiastico sive aliis libris sat colligas. Secundo habeatur baculus qui abscindatur Corilo in quem inscindi et cum sanguine columbe inscribi debent verba et nomina in figura pag. iij indicata. Tereio fiat Mitra pariter ex pelle capre Alba posterior Nigra et scribantur m. ad illam cum sanguine columbe nomina que habet figura pag. iiij. Quarto Magister habeat habitum nigrum longum usque ad pedes super habitum vero Scapulare sive pentaculum factum ex ante dicta charta virginea et iterum cum sanguine columbe scribantur ad illud nomina, uti monstrat figura pag. iv. Proinde omnia hec predicta requisita debent preparari in novilunio in diebus Mercurii et Veneris horisque hisce Planetis propriis. Que autem sint hore Planetarum ex libris Astrologorum satis aliunde patet. Quinto formetur Sigillum sive titulus characteristicus illius Spiritus quem citare intendis: debet autem scribi cum sanguine corvi nigerini ad pellem capre nigre factam et appendatur ad baculum quoque abscissum corilo erigaturque ad margines circuli uti docet figura pag. v. Sexto Magister sive debet esse solus sive si velint esse plures sit numerus semper impar. Septimo requiritur locus securus absitus et solitudinarius quod si in domo fiat operacio habeat cubile aptum versus Orientem et relinquatur sive porta sive fenestra aperta; nec sint plures in domo persone quam que ad operacionem pertinent; quare semper melius et securius est ut experimenta fiant sub celo, in eremis, silvis, pratisque desertis nullorumque hominum conspectui et auditu obnoxiis. Octavo experimenta fiant in diebus Mercurii sive Veneris sive in prima hora noctis sive in sexta post solis occasum; de die autem debent fieri in ipsissimis horis Planetarum Veneris seu Mercurii. Nono Magister ante Operacionem bene deliberet quale negocium tractare velit cum spiritibus ne medio experimenti fiat confusio seu perturbacio. Magistrum itaque oportet esse virum gravem animosum, qui in lingua et pronunciacione non paciatur defectum. Socii omnes nec verbum loquantur sed solus Magister cum spiritibus tractare audeat. Hiis omnibus denique bene preparatis et ordinatis Magister adhibeat fumigia ex sequentibus speciebus:

?: Semen papaveris nigri
Herba Cicuta
Coriandrum
Apium et crocus et hec in equali pondere.

Decimo si Magister rem habet quam Spiritus adimplere resisterent, accipiat baculum et cum eo feriat eorum Sigilla, sed si nimium pertinaces forent, appropinquet ea ad carbones cum quibus fumigatum est, faciat quasi assare et successive ardescere velit et statim eos obedientes habebit.

Circulum cum Sociis ingressurus dicat:

Harim Kasistacos Enet miram Baal Alisa mamutai arista Kappi Megiarath Sagisiya Suratbakar.

Sequuntur Citaciones Nomina et Sigilla Spirituum qui per hoc opus advocari et citari possunt.

Sigillum primi Principis vid. pag. viij.

Citacio Primi Almuchabzar

Asib Hecon Anthios Rarapafta Kylim Almuchabzar alge Zorionoso Amilech Amias Segir Almetubele Halimasten Rarapafta Kylim O Almuchabzar horet Kylim.

Citacio secunda primi Principis

Aritepas Oulyri Hecon asib alperiga O Almuchabzar! Rabet Almetubele Syrath alecla icarim alderez Aldemel met cadir Measdi Algir aleclar Ryia sothus Alchantum ioradio Ealusi Amilkamar Alenzod:

Citacio tercia Almuchabzar

Albantum alenzod Almuchabzar! Hecon asip Amilcamar alperiga algir filastaros aleclar Syrath asyngarum berumistas legistas Ruppa sastaraya aronthas Baracasti hemla Omisyrath abdilbak Amilkamar alcubel taris Algir alasaff megastar Magin horet Karapatta Kylim O! Almuchabzar.

Quam primum apparent Spiritus in forma humana visibili Magister eos interroget utrum isti sint qui ab eo fuerunt citati? et si spiritus hoc iureiurando cum iureiurando (sic) cum imposicione manuum super baculum [qui ex circulo iis porrigi debet] confirmaverint; salutet eos et sistat modo subsequenti in fine pag. xv. et pag. xxxv. Hunc Principem vero modo sequenti:

Alkumkazar medidosta Asaristatos falusi algir abdilbak = karis helotim latintos O Almuchabzar! milasarintha iubarath mimas Amka Solit karytos Faribai aliasi miron kylim arastaton tyrantus Almuchabzar.

His dictis Spiritus ipsum interrogabunt quare fuerint vocati? etc. Magister illis negocium proponat et si adimpleverint dimittat illos prout sequitur in fine pag. xv. et pag. xxx istum vero specialiter sic:

Sarmistaros labyratha Asanta bartha Megimaia karapatta horet kylim O Almuchabzar!

Sigillum Achunchab vid. pag. xi.

Citacio.

Asip hecon anthios karapatta kylim Achunchab Perificanthus alasaff haram astarladip Megastar hagiasesta parit hemla pantustata amagarim kalip kisolastar aleclar elgir altemel alperiga Horet kylim O Achunchab!

Sigillum Aghizikke vid. pag. xii.

Citacio.

Hamagit hecon asip Kampatta kylim Aghizikke sisalmaz alenzod alcubel algir sarmistaros alasat Abdilbak Guscharasch heam diadrasas dalasai Betaran herik iulem Megastar Helib istam horet kylim O Aghizikke!

Sigillum Baltuzaraz vid. pag. xiii.

Citacio.

Megaras Galim asip hecon kylim Baltuzaraz negyrus haleai amith aresatos gimastas permasai alar aluhazi Hacub salataya almetubeli algir Abilbak mirastatos Alenzod medagasti O Baltuzaras kylim horet.

Sequuntur alia adhuc sigilla aliquorum Spirituum qui per subsequentem coniuracionem advocantur. Sigilla vide pag. xiiij. Nomina eorum numeres secundum ordinem sigillorum a manu dextra ad sinistram suntque sequentia:

Kapuliph, Suhub; galhabari et almischak.

Citacio.

Mabgatusta berenata sarmistaros gorisgatba Helotim latintos aciton Axagiatum amka iaribai artas gilgarkipka Selingarasch alberalabon gimistas Kateraptas amogiorith miagastos Diadrasi Radistar dalasa hagaigia Belzop hecon asip Karapatta kylim O Suhub Galhabari O Almischak Kapuliph antios guschorasch Alcubel alenzod algir Rabet almetubele Abdilbak mirastatos alasaff algir megastar ioradip faluli zorionoso alget kapkar imat Abdilbaim eralim fiascar albirastos perifiantus Berapkukagapharam Abdilbaim erasin Zakarip Aresatos Talmasten Karapatta kylim horet kylim.

Insticio sive Consistencia Spirituum.

Harim kelit Amogar Bail namutai aristakappi Megiarath agualim Segirit beranabtar Cesastus megarustat amargim Bargastaton ioratkar Karistacao Alim Miron anasterisatos horet kylim.

Valediccio Spirituum.

Bedarit labyratha Asonta barda Meles kalas hemastar Bemtsstaras Bedarit Enet elmisistar Almiranthus.

Quando Magister cum Sociis egreditur circulo dicat hec sequentia verba vide pag. xvi.

Begarsten alengip Harim Gantalsa stai Becekym Dingiltas Mecarkayrup Hermagastus aganton Badaky Gragaim Bemdastoras Argint.

FINIS.


APPENDIX V

Regesta Vaticana, Tom. xii., fol. 136 vo., epist. 170.

… archiepiscopo Cantuariensi sancte Romane ecclesie cardinali. De provisione dilecti filii magistri Michaelis Scoti, cuius eminentis sciencie titulus de ipso testimonium perhibet, quod inter litteratos alios dono vigeat sciencie singulari patris intimo cogitantes affectu, pro eo tibi, quod inter ceteros per orbem sciencia preditos eminenti litteratura et profundioris prerogativa doctrine coruscas, fiducialiter affectione plena dirigimus scripta nostra, firmam spem fiduciamque tenentes, quod probos clericos diligas et delecteris in illis ac per hoc ad providendum tante sciencie clerico promptus et facilis inveniri debeas per te (137ro.) ipsum. Quocirca fraternitati tue per apostolica scripta mandamus, quatinus tam liberaliter quam libenter predicto magistro infra provinciam tuam auctoritate nostra provideas in beneficio quod recipiente congruat et deceat providentem, ita quod ex hoc devocionem et diligenciam tuam in Domino commendare possimus et nos illud habeamus acceptum qui nollemus omnino quod dictus magister, qui maioribus dignus esset, gracie nostre, que reputatur ei debitum, frustraretur effectu, contradictores autem per censuras ecclesiasticas appellacione remota compescas. Dat. Lateran. xvii Kal. februar. anno octavo.

This extract, which has not hitherto been fully printed in any of the authorities (Pressutti, Regesta Honorii Pape III. vol. ii. pp. 194, 258; Bliss, Calendar of Entries in the Papal Registers, vol. i. pp. 94, 97) has reached me from the Vatican just before going to press. I owe it to the kindness of Monsignor Ehrle, the Prefect of the Bibliotheca Apostolica, and am glad to reproduce it here, not only because of the light it throws on the events mentioned in Chapter viii., but as a testimony to the opinion then held of Scot’s attainments in science. Incidentally too, it places beyond question the fact mentioned on p. 14, namely, that he was in holy orders. With regard to the title of ‘Master,’ here repeated, I may add that this would seem to have been equivalent among the Regulars to that of ‘Doctor’ among the secular clergy; so that there is a further probability that Scot belonged to one of the monastic orders. Should any one still doubt that the ‘M. Scotus’ whom Honorius named for Cashel is the same person as Michael Scot, this extract may help to resolve the matter. Honorius evidently held Michael in the highest esteem, and it will be difficult to find another M. Scotus so likely to have been preferred by him in the very same year.


                                                                                                                                                                                                                                                                                                           

Clyx.com


Top of Page
Top of Page