Privata hÆc monita custodiant diligenter et penes se servent superiores, paucisque ex professis ea tantum communicent, et aliqua de iis instruant non professos, quando nimirum et quanto cum fructu societati usui sit; illaque non nisi sub sigillo silentii, ne quidem ut scripta ab altero, sed ex professis horum secretorum sunt conscii, ideo vel ab initio cavit societas, ne ullus conscius horum posset ad alias religiones se conferre, excepta Carthusianorum, ob perpetuam vitÆ abstractionem, et indelebile silentium; quod etiam sacra sedes confirmavit. Cavendum omnino ne in manus externorum hÆc monita deveniant, quia sinistre ea interpretarentur, destinationi nostrÆ invidentes: quod si hoc accidat (quod absit!) negentur hÆc esse sensa societatis, idque per illos confirmando È nostris, de quibus certo constat, quod ea ignorent; opponanturque his monita nostra generalia, et ordinationes seu regulÆ impressÆ vel scriptÆ. Superiores etiam sollicite semper et caute inquirant, an alicui externo À nostris hÆc monita prodita sint; nullus etiam hÆc pro se, aut pro alio transcribet, nisi conscio generali vel provinciali; et si de asservandis tantis secretis de aliquo dubitetur, in contrarium illi imputetur, et dimittatur. |